Nehemiae 10

1" Super omnibus ergo his nos ipsi percutimus foedus et scribimus, et signant principes nostri, Levitae nostri et sacerdotes nostri ". 2Signatores autem fuerunt: Nehemias praepositus, filius Hachaliae, et Sedecias, 3Saraias, Azarias, Ieremias, 4Phassur, Amarias, Melchias, 5Hattus, Sebania, Melluch, 6Harim, Meremoth, Abdias, 7Daniel, Genthon, Baruch, 8Mosollam, Abia, Miamin, 9Maazia, Belgai, Semeia; hi sacerdotes. 10Porro Levitae: Iesua filius Azaniae, Bennui de filiis Henadad, Cadmihel 11et fratres eorum Sebania, Hodia, Celita, Phalaia, Hanan, 12Micha, Rohob, Hasabia, 13Zacchur, Serebia, Sebania, 14Hodia, Bani, Baninu. 15Capita populi: Pharos, Phahathmoab, Elam, Zethua, Bani, 16Bunni, Azgad, Bebai, 17Adonia, Beguai, Adin, 18Ater, Ezechia, Azur, 19Hodia, Hasum, Besai, 20Hareph, Anathoth, Nebai, 21Megphias, Mosollam, Hezir, 22Mesezabel, Sadoc, Ieddua, 23Pheltia, Hanan, Anaia, 24Osee, Hanania, Hassub, 25Alohes, Phalea, Sobec, 26Rehum, Hasabna, Maasia, 27Ahia, Hanan, Anan, 28Melluch, Harim, Baana. 29Et reliqui de populo, sacerdotes, Levitae, ianitores et cantores, oblati et omnes, qui se separaverunt de populis terrarum ad legem Dei, uxores eorum, filii eorum et filiae eorum, omnes, qui poterant sapere, 30adhaeserunt fratribus suis optimatibus pollicentes et iurantes, ut ambularent in lege Dei, quam dederat in manu Moysi servi Dei, et ut facerent et custodirent universa mandata Domini Dei nostri et iudicia eius et praecepta eius, 31et ut non daremus filias nostras populo terrae et filias eorum non acciperemus filiis nostris. 32Et si populi terrae importaverint venalia et omnia cibaria per diem sabbati, ut vendant, non accipiemus ab eis in sabbato et in die sanctificato; et dimittemus annum septimum et omnem exactionem. 33Et statuimus super nos praecepta, ut demus tertiam partem sicli per annum ad opus domus Dei nostri, 34ad panes propositionis et ad oblationem sempiternam et in holocaustum sempiternum in sabbatis, in calendis, in sollemnitatibus et in sanctificata et in sacrificium pro peccato, ut expietur pro Israel, et in omnem usum domus Dei nostri. 35Sortes ergo misimus super oblationem lignorum inter sacerdotes et Levitas et populum, ut inferrentur in domum Dei nostri per domos patrum nostrorum, in temporibus constitutis ab anno in annum, ut arderent super altare domini Dei nostri, sicut scriptum est in lege; 36et ut afferremus primogenita terrae nostrae et primitiva universi fructus omnis ligni ab anno in annum in domo Domini, 37et primitiva filiorum nostrorum et pecorum nostrorum, sicut scriptum est in lege, et primitiva boum nostrorum et ovium nostrarum, ut afferrentur in domum Dei nostri sacerdotibus, qui ministrant in domo Dei nostri; 38et primitias ciborum nostrorum et libaminum nostrorum et poma omnis ligni, vindemiae quoque et olei, afferemus sacerdotibus ad gazophylacium Dei nostri, et decimam partem terrae nostrae Levitis. Ipsi Levitae decimas accipient ex omnibus civitatibus agriculturae nostrae. 39Erit autem sacerdos filius Aaron cum Levitis in decimis Levitarum colligendis, et Levitae offerent decimam partem decimae in domo Dei nostri ad gazophylacium thesauri. 40Ad gazophylacium enim deportabunt filii Israel et filii Levi primitias frumenti, vini et olei; et ibi erunt vasa sanctificata et sacerdotes, qui ministrabant, et ianitores et cantores. Et non dimittemus domum Dei nostri.

will be added

X\