Nahum 2

1Ecce super montes pedes evan gelizantis et annuntiantis pacem. Celebra, Iuda, festivitates tuas et redde vota tua, quia non adiciet ultra ut pertranseat in te Belial: totus interiit. 2Ascendit, qui dispergat, contra te. " Custodi munitionem, contemplare viam, conforta lumbos, robora virtutem valde ". 3Quia restituet Dominus magnificentiam Iacob sicut magnificentiam Israel, quia praedones praedati sunt eos et propagines eorum corruperunt. 4Clipeus fortium eius ruber, viri exercitus in coccineis; ignitae laminae ferreae curruum, quando praeparat bellum, et equites agitantur. 5In viis furibundae currunt quadrigae, invicem colliduntur in plateis; aspectus eorum quasi lampades, quasi fulgura discurrentia. 6Recordatur fortium suorum, ruunt in itineribus suis; currunt ad murum, et praeparatur umbraculum. 7Portae fluviorum apertae sunt, palatium tremit. 8Et speciosa denudatur, tollitur, et ancillae eius gemunt ut columbae et percutiunt corda sua. 9Et Nineve quasi piscina aquarum, cuius aquae fugiunt. " State, state! "; sed non est qui revertatur. 10" Diripite argentum, diripite aurum! ". Et non est finis divitiarum; thesaurus ex omnibus vasis desiderabilibus. 11Dissipata et vastata et dilacerata, et cor tabescens, et dissolutio geniculorum; et tremor in cunctis renibus, et facies omnium eorum candentes. 12Ubi est habitaculum leonum, et spelunca catulorum leonum, ad quam ivit leo, ut duceret illuc catulum leonis, et non erat qui exterreret? 13Leo cepit sufficienter catulis suis et necavit leaenis suis; et implevit praeda speluncas suas et cubile suum rapina. 14" Ecce ego ad te, dicit Dominus exercituum, et succendam usque ad fumum quadrigas tuas; et leunculos tuos comedet gladius, et exterminabo de terra praedam tuam, et non audietur ultra vox nuntiorum tuorum ".

will be added

X\