Michaeae 7

1Vae mihi, quia factum est mihi sicut congregata messe, sicut collecta vindemia! Non est botrus ad comedendum, nec praecoqua ficus, quam desideravit anima mea. 2Periit pius de terra, et rectus in hominibus non est; omnes in sanguine insidiantur, vir fratrem suum rete venatur. 3Ad malum manus eorum paratae sunt; princeps postulat, et iudex est pro mercede, et magnus manifestat desiderium animae suae; vae eis, qui pervertunt illud! 4Qui optimus in eis, est quasi paliurus, et, qui rectus, quasi spina de saepe; dies speculatorum tuorum, visitatio tua venit: nunc erit confusio eorum. 5Nolite credere amico, nolite confidere in proximo; ab ea, quae dormit in sinu tuo, custodi claustra oris tui; 6quia filius contumeliam facit patri, filia consurgit adversus matrem suam, nurus adversus socrum suam: inimici hominis domestici eius. 7Ego autem ad Dominum aspiciam, exspectabo Deum salvatorem meum; audiet me Deus meus. 8Ne laeteris, inimica mea, super me quia cecidi: consurgam; cum sedeo in tenebris, Dominus lux mea est. 9Iram Domini porto, quoniam peccavi ei, donec iudicet causam meam et faciat iudicium meum; educet me in lucem, videbo iustitiam eius. 10Et aspiciet inimica mea et operietur confusione, quae dicit ad me: " Ubi est Dominus Deus tuus? ". Oculi mei videbunt in eam; nunc erit in conculcationem ut lutum platearum. 11Dies veniet ut aedificentur maceriae tuae; in die illa dilatabuntur fines tui. 12In die illa usque ad te venient habitantes ab Assyria usque ad Aegyptum et ab Aegypto usque ad flumen et a mari usque ad mare et a monte usque ad montem. 13Terra autem erit in desolationem propter habitatores suos et propter fructum operum eorum. 14Pasce populum tuum in virga tua, gregem hereditatis tuae, habitantes solos in saltu, in medio hortorum; pascantur Basan et Galaad iuxta dies antiquos. 15Secundum dies egressionis tuae de terra Aegypti ostende nobis mirabilia. 16Videbunt gentes et confundentur super omni fortitudine sua, ponent manum super os, aures eorum surdae erunt; 17lingent pulverem sicut serpens, velut reptilia terrae. Trementes exibunt de aedibus suis " ad Dominum Deum nostrum " formidabunt et timebunt te. 18Quis Deus similis tui, qui aufers iniquitatem et transis peccatum reliquiarum hereditatis tuae? Non servat in aeternum furorem suum, quoniam volens misericordiam est. 19Revertetur et miserebitur nostri, calcabit iniquitates nostras et proiciet in profundum maris omnia peccata nostra. 20Dabis veritatem Iacob, misericordiam Abraham, quae iurasti patribus nostris a diebus antiquis.

will be added

X\