Michaeae 6

1Audite, quae Dominus loqui tur: " Surge, contende iudicio coram montibus, et audiant colles vocem tuam ". 2Audite, montes, iudicium Domini, et auscultate, fundamenta terrae; quia iudicium Domini cum populo suo, et cum Israel iudicio contendit. 3" Popule meus, quid feci tibi et quid molestus fui tibi? Responde mihi. 4Ego eduxi te de terra Aegypti et de domo servientium liberavi te et misi ante faciem tuam Moysen et Aaron et Mariam. 5Popule meus, memento, quaeso, quid cogitaverit Balac rex Moab, et quid responderit ei Balaam filius Beor, de Settim usque ad Galgalam, ut cognoscas iustitias Domini ". 6" Quid dignum offeram Domino, dum curvo genu Deo excelso? Numquid offeram ei holocautomata et vitulos anniculos? 7Numquid placebunt Domino milia arietum, multa milia torrentium olei? Numquid dabo primogenitum meum pro scelere meo, fructum ventris mei pro peccato animae meae?". 8Indicatum est tibi, o homo, quid sit bonum, et quid Dominus quaerat a te: utique facere iudicium et diligere caritatem et sollicitum ambulare cum Deo tuo. 9Vox Domini ad civitatem clamat - et sapientia est timere nomen tuum -: " Audite, tribus et coetus civitatis! 10Numquid tolerabo batum iniquum et ephi minus maledictum? 11Numquid iustificabo stateram impiam et saccelli pondera dolosa? 12Quia divites eius repleti sunt iniquitate, et habitantes in ea loquebantur mendacium, et lingua eorum fraudulenta in ore eorum. 13Ego ergo coepi percutere te perditione super peccatis tuis. 14Tu comedes et non saturaberis, et sordes tuae in medio tui. Tu removebis et non salvabis; et, quos salvaveris, in gladium dabo. 15Tu seminabis et non metes, tu calcabis olivam et non ungeris oleo, mustum et non bibes vinum. 16Custodisti praecepta Amri et omne opus domus Achab; et ambulasti in voluntatibus eorum, ut darem te in perditionem et habitantes tuos in sibilum: et opprobrium populorum portabitis ".

will be added

X\