Michaeae 5

1Sed tu, Bethlehem Ephratha, parvulus in milibus Iudae, ex te mihi egredietur, qui sit dominator in Israel; et egressus eius a temporibus antiquis, a diebus aeternitatis. 2Propter hoc dabit eos usque ad tempus, in quo parturiens pariet; et reliquiae fratrum eius convertentur ad filios Israel. 3Et stabit et pascet in fortitudine Domini, in sublimitate nominis Domini Dei sui; et habitabunt secure, quia nunc magnus erit usque ad terminos terrae, 4et erit iste pax. Assyrius cum venerit in terram nostram et quando calcaverit in domibus nostris, suscitabimus super eum septem pastores et octo primates hominum. 5Et pascent terram Assyriae in gladio et terram Nemrod in lanceis; et liberabit ab Assyrio, cum venerit in terram nostram et cum calcaverit in finibus nostris. 6Et erunt reliquiae Iacob in medio populorum multorum quasi ros a Domino et quasi imbres super herbam, quae non exspectat virum et non praestolatur filios homi num. 7Et erunt reliquiae Iacob in gentibus, in medio populorum multorum, quasi leo in iumentis silvarum et quasi catulus leonis in gregibus pecorum; qui cum transierit et conculcaverit et ceperit, non est qui eruat. 8Exaltabitur manus tua super hostes tuos, et omnes inimici tui interibunt. 9"Et erit in die illa, dicit Dominus, auferam equos tuos de medio tui et disperdam quadrigas tuas 10et perdam civitates terrae tuae et destruam omnes munitiones tuas. 11Et auferam veneficia de manu tua, et divini non erunt in te. 12Et perire faciam sculptilia tua et lapides tuos de medio tui, et non adorabis ultra opera manuum tuarum; 13et evellam palos tuos de medio tui et conteram idola tua. 14Et faciam in furore et in indignatione ultionem in omnibus gentibus, quae non audierunt ".

will be added

X\