Michaeae 3

1Et dixi: " Audite, principes Iacob et duces domus Israel: Numquid non vestrum est scire iudicium? ". 2Sed odio habetis bonum et diligitis malum. Violenter tollitis pelles eorum desuper eos et carnem eorum desuper ossibus eorum. 3Qui comedunt carnem populi mei et pellem eorum desuper excoriant; et ossa eorum confringunt et secant sicut carnem assam in lebete et quasi carnem in medio ollae. 4Tunc clamabunt ad Dominum, et non exaudiet eos et abscondet faciem suam ab eis in tempore illo, sicut pessima fecerunt opera sua. 5Haec dicit Dominus super prophetas, qui seducunt populum meum, qui cum habent, quid mordeant dentibus suis, praedicant pacem; et, si quis non dederit in ore eorum quippiam, sanctificant super eum proelium. 6Propterea nox vobis sine visione erit, et tenebrae vobis sine divinatione; et occumbet sol super prophetas, et obtenebrabitur super eos dies. 7Et confundentur videntes, et confundentur divini, et operient labia sua omnes, quia non est responsum Dei. 8Verumtamen ego repletus sum fortitudine spiritus Domini, iudicio et virtute, ut annuntiem Iacob scelus suum et Israel peccatum suum. 9Audite hoc, principes domus Iacob et iudices domus Israel, qui abominamini iudicium et omnia recta pervertitis, 10qui aedificatis Sion in sanguinibus et Ierusalem in iniquitate. 11Principes eius in muneribus iudicant, et sacerdotes eius in mercede docent, et prophetae eius in pecunia divinant; et super Dominum requiescunt dicentes: " Numquid non Dominus in medio nostrum? Non venient super nos mala ". 12Propter hoc causa vestri Sion quasi ager arabitur, et Ierusalem quasi acervus lapidum erit, et mons templi in excelsa silvarum.

will be added

X\