NVV
Audio:
Drama
  • Drama
  • Non-Drama
Text Size

Michaeae 2 - Latin - Neo-Vulgata - Bible.is - LTNNVV

  1  Vae, qui cogitant iniquitatem et operantur malum in cubilibus suis! In luce matutina faciunt illud, quoniam est in potestate manus eorum.   2  Concupiscunt agros, et violenter tollunt, domos, et rapiunt. Et opprimunt virum et domum eius, hominem et hereditatem eius.   3  Idcirco haec dicit Dominus: “ Ecce ego cogito super familiam istam malum, unde non auferetis colla vestra; et non ambulabitis erecti, quoniam tempus pessimum est.   4  In die illa sumetur super vos parabola, et assumetur lamentum dicentium: “Depopulatione vastati sumus; pars populi mei commutatur, quam nemo ei restituet; infideli regiones nostrae dividuntur”.   5  Propter hoc non erit tibi mittens funiculum sortis in coetu Domini ”.   6  “ Ne vaticinemini! ”. “ Vaticinentur, non vaticinentur de his, non cedet confusio! ”.   7  Numquid maledicta est domus Iacob? Numquid abbreviatus est spiritus Domini, aut tales sunt actiones eius? Nonne verba eius bona sunt cum eo, qui recte graditur?   8  Vos autem contra populum meum ut adversarium consurgitis. Desuper tunica pallium tollitis ei; qui transibant fiducialiter, fiunt quasi bello capti.   9  Mulieres populi mei eicitis de domo deliciarum suarum; a parvulis earum aufertis decorem meum in perpetuum.   10  “ Surgite et ite, quia non habetis hic requiem! ”. Propter immunditiam peribitis perditione pessima.   11  Si esset vir vento excitatus et mendacium loqueretur: “ Vaticinabor tibi de vino et sicera ”, hic esset vates populi istius.   12  Congregatione congregabo, Iacob, totum te; in unum conducam reliquias Israel, pariter ponam illum quasi gregem in ovili, quasi pecus in medio pascuae; et tumultuabuntur a multitudine hominum.   13  Ascendet enim pandens iter ante eos; erumpent et transibunt portam, egredientur per eam. Et transibit rex eorum coram eis, et Dominus in capite eorum.