Matthaeum 9

1Et ascendens in naviculam transfretavit et venit in civita tem suam. 2Et ecce offerebant ei paralyticum iacentem in lecto. Et videns Iesus fidem illorum, dixit paralytico: “ Confide, fili; remittuntur peccata tua ”. 3Et ecce quidam de scribis dixerunt intra se: “ Hic blasphemat ”. 4Et cum vidisset Iesus cogitationes eorum, dixit: “ Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris? 5Quid enim est facilius, dicere: “Dimittuntur peccata tua”, aut dicere: “Surge et ambula”? 6Ut sciatis autem quoniam Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata — tunc ait paralytico - : Surge, tolle lectum tuum et vade in domum tuam ”. 7Et surrexit et abiit in domum suam. 8Videntes autem turbae timuerunt et glorificaverunt Deum, qui dedit potestatem talem hominibus. 9Et cum transiret inde Iesus, vidit hominem sedentem in teloneo, Matthaeum nomine, et ait illi: “Sequere me”. Et surgens secutus est eum. 10Et factum est, discumbente eo in domo, ecce multi publicani et peccatores venientes simul discumbebant cum Iesu et discipulis eius. 11Et videntes pharisaei dicebant discipulis eius: “ Quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester? ”. 12At ille audiens ait: “ Non est opus valentibus medico sed male habentibus. 13Euntes autem discite quid est: “Misericordiam volo et non sacrificium”. Non enim veni vocare iustos sed peccatores ”. 14Tunc accedunt ad eum discipuli Ioannis dicentes: “ Quare nos et pharisaei ieiunamus frequenter, discipuli autem tui non ieiunant? ”. 15Et ait illis Iesus: “ Numquid possunt convivae nuptiarum lugere, quamdiu cum illis est sponsus? Venient autem dies, cum auferetur ab eis sponsus, et tunc ieiunabunt. 16Nemo autem immittit commissuram panni rudis in vestimentum vetus; tollit enim supplementum eius a vestimento, et peior scissura fit. 17Neque mittunt vinum novum in utres veteres, alioquin rumpuntur utres, et vinum effunditur, et utres pereunt; sed vinum novum in utres novos mittunt, et ambo conservantur ”. 18Haec illo loquente ad eos, ecce princeps unus accessit et adorabat eum dicens: “ Filia mea modo defuncta est; sed veni, impone manum tuam super eam, et vivet ”. 19Et surgens Iesus sequebatur eum et discipuli eius. 20Et ecce mulier, quae sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis, accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius. 21Dicebat enim intra se: “ Si tetigero tantum vestimentum eius, salva ero ”. 22At Iesus conversus et videns eam dixit: “ Confide, filia; fides tua te salvam fecit ”. Et salva facta est mulier ex illa hora. 23Et cum venisset Iesus in domum principis et vidisset tibicines et turbam tumultuantem, 24dicebat: “ Recedite; non est enim mortua puella, sed dormit ”. Et deridebant eum. 25At cum eiecta esset turba, intravit et tenuit manum eius, et surrexit puella. 26Et exiit fama haec in universam terram illam. 27Et transeunte inde Iesu, secuti sunt eum duo caeci clamantes et dicentes: “ Miserere nostri, fili David! ”. 28Cum autem venisset domum, accesserunt ad eum caeci, et dicit eis Iesus: “ Creditis quia possum hoc facere? ”. Dicunt ei: “Utique, Domine”. 29Tunc tetigit oculos eorum dicens: “Secundum fidem vestram fiat vobis”. 30Et aperti sunt oculi illorum. Et comminatus est illis Iesus dicens: “ Videte, ne quis sciat ”. 31Illi autem exeuntes diffamaverunt eum in universa terra illa. 32Egressis autem illis, ecce obtulerunt ei hominem mutum, daemonium habentem. 33Et eiecto daemone, locutus est mutus. Et miratae sunt turbae dicentes: “ Numquam apparuit sic in Israel! ”. 34Pharisaei autem dicebant: “ In principe daemoniorum eicit daemones ”. 35Et circumibat Iesus civitates omnes et castella, docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni et curans omnem languorem et omnem infirmitatem. 36Videns autem turbas, misertus est eis, quia erant vexati et iacentes sicut oves non habentes pastorem. 37Tunc dicit discipulis suis: “ Messis quidem multa, operarii autem pauci; 38rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam ”.

will be added

X\