Matthaeum 28

1Sero autem post sabbatum, cum illucesceret in primam sabbati, venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulcrum. 2Et ecce terrae motus factus est magnus: angelus enim Domini descendit de caelo et accedens revolvit lapidem et sedebat super eum. 3Erat autem aspectus eius sicut fulgur, et vestimentum eius candidum sicut nix. 4Prae timore autem eius exterriti sunt custodes et facti sunt velut mortui. 5Respondens autem angelus dixit mulieribus: “ Nolite timere vos! Scio enim quod Iesum, qui crucifixus est, quaeritis. 6Non est hic: surrexit enim, sicut dixit. Venite, videte locum, ubi positus erat. 7Et cito euntes dicite discipulis eius: “Surrexit a mortuis et ecce praecedit vos in Galilaeam; ibi eum videbitis”. Ecce dixi vobis ”. 8Et exeuntes cito de monumento cum timore et magno gaudio cucurrerunt nuntiare discipulis eius. 9Et ecce Iesus occurrit illis dicens: “ Avete ”. Illae autem accesserunt et tenuerunt pedes eius et adoraverunt eum. 10Tunc ait illis Iesus: “ Nolite timere; ite, nuntiate fratribus meis, ut eant in Galilaeam et ibi me videbunt ”. 11Quae cum abiissent, ecce quidam de custodia venerunt in civitatem et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia, quae facta fuerant. 12Et congregati cum senioribus, consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus 13dicentes: “ Dicite: “Discipuli eius nocte venerunt et furati sunt eum, nobis dormientibus”. 14Et si hoc auditum fuerit a praeside, nos suadebimus ei et securos vos faciemus ”. 15At illi, accepta pecunia, fecerunt, sicut erant docti. Et divulgatum est verbum istud apud Iudaeos usque in hodiernum diem. 16Undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam, in montem ubi constituerat illis Iesus, 17et videntes eum adoraverunt; quidam autem dubitaverunt. 18Et accedens Iesus locutus est eis dicens: “ Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. 19Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, 20docentes eos servare omnia, quaecumque mandavi vobis. Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi ”.

will be added

X\