Matthaeum 27

1Mane autem facto, consi lium inierunt omnes princi pes sacerdotum et seniores populi adversus Iesum, ut eum morti traderent. 2Et vinctum adduxerunt eum et tradiderunt Pilato praesidi. 3Tunc videns Iudas, qui eum tradidit, quod damnatus esset, paenitentia ductus, rettulit triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus 4dicens: “ Peccavi tradens sanguinem innocentem ”. At illi dixerunt: “ Quid ad nos? Tu videris! ”. 5Et proiectis argenteis in templo, recessit et abiens laqueo se suspendit. 6Principes autem sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt: “ Non licet mittere eos in corbanam, quia pretium sanguinis est ”. 7Consilio autem inito, emerunt ex illis agrum Figuli in sepulturam peregrinorum. 8Propter hoc vocatus est ager ille ager Sanguinis usque in hodiernum diem. 9Tunc impletum est quod dictum est per Ieremiam prophetam di centem: “ Et acceperunt triginta argenteos, pretium appretiati quem appretiaverunt a filiis Israel, 10et dederunt eos in agrum Figuli, sicut constituit mihi Dominus ”. 11Iesus autem stetit ante praesidem; et interrogavit eum praeses dicens: “ Tu es Rex Iudaeorum? ”. Dixit autem Iesus: “ Tu dicis ”. 12Et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus, nihil respondit. 13Tunc dicit illi Pilatus: “ Non audis quanta adversum te dicant testimonia? ”. 14Et non respondit ei ad ullum verbum, ita ut miraretur praeses vehementer. 15Per diem autem sollemnem consueverat praeses dimittere turbae unum vinctum, quem voluissent. 16Habebant autem tunc vinctum insignem, qui dicebatur Barabbas. 17Congregatis ergo illis dixit Pilatus: “ Quem vultis dimittam vobis: Barabbam an Iesum, qui dicitur Christus? ”. 18Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum. 19Sedente autem illo pro tribunali, misit ad illum uxor eius dicens: “ Nihil tibi et iusto illi. Multa enim passa sum hodie per visum propter eum ”. 20Principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt turbis, ut peterent Barabbam, Iesum vero perderent. 21Respondens autem praeses ait illis: “ Quem vultis vobis de duobus dimittam? ”. At illi dixerunt: “ Barabbam! ”. 22Dicit illis Pilatus: “ Quid igitur faciam de Iesu, qui dicitur Christus? ”. Dicunt omnes: “ Crucifigatur! ”. 23Ait autem: “ Quid enim mali fecit? ”. At illi magis clamabant dicentes: “ Crucifigatur! ”. 24Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret, accepta aqua, lavit manus coram turba dicens: “ Innocens ego sum a sanguine hoc; vos videritis! ”. 25Et respondens universus populus dixit: “ Sanguis eius super nos et super filios nostros ”. 26Tunc dimisit illis Barabbam; Iesum autem flagellatum tradidit, ut crucifigeretur. 27Tunc milites praesidis suscipientes Iesum in praetorio congregaverunt ad eum universam cohortem. 28Et exuentes eum, clamydem coccineam circumdederunt ei 29et plectentes coronam de spinis posuerunt super caput eius et arundinem in dextera eius et, genu flexo ante eum, illudebant ei dicentes: “ Ave, rex Iudaeorum! ”. 30Et exspuentes in eum acceperunt arundinem et percutiebant caput eius. 31Et postquam illuserunt ei, exuerunt eum clamyde et induerunt eum vestimentis eius et duxerunt eum, ut crucifigerent. 32Exeuntes autem invenerunt hominem Cyrenaeum nomine Simonem; hunc angariaverunt, ut tolleret crucem eius. 33Et venerunt in locum, qui dicitur Golgotha, quod est Calvariae locus, 34et dederunt ei vinum bibere cum felle mixtum; et cum gustasset, noluit bibere. 35Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta eius sortem mittentes 36et sedentes servabant eum ibi. 37Et imposuerunt super caput eius causam ipsius scriptam: “ Hic est Iesus Rex Iudaeorum ”. 38Tunc crucifiguntur cum eo duo latrones: unus a dextris, et unus a sinistris. 39Praetereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua 40et dicentes: “ Qui destruis templum et in triduo illud reaedificas, salva temetipsum; si Filius Dei es, descende de cruce! ”. 41Similiter et principes sacerdotum illudentes cum scribis et senioribus dicebant: 42“ Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere. Rex Israel est; descendat nunc de cruce, et credemus in eum. 43Confidit in Deo; liberet nunc, si vult eum. Dixit enim: “Dei Filius sum” ”. 44Idipsum autem et latrones, qui crucifixi erant cum eo, improperabant ei. 45A sexta autem hora tenebrae factae sunt super universam terram usque ad horam nonam. 46Et circa horam nonam clamavit Iesus voce magna dicens: “ Eli, Eli, lema sabacthani? ”, hoc est: “ Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? ”. 47Quidam autem ex illic stantibus audientes dicebant: “ Eliam vocat iste ”. 48Et continuo currens unus ex eis acceptam spongiam implevit aceto et imposuit arundini et dabat ei bibere. 49Ceteri vero dicebant: “ Sine, videamus an veniat Elias liberans eum ”. 50Iesus autem iterum clamans voce magna emisit spiritum. 51Et ecce velum templi scissum est a summo usque deorsum in duas partes, et terra mota est, et petrae scissae sunt; 52et monumenta aperta sunt, et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt 53et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius venerunt in sanctam civitatem et apparuerunt multis. 54Centurio autem et, qui cum eo erant custodientes Iesum, viso terrae motu et his, quae fiebant, timuerunt valde dicentes: “ Vere Dei Filius erat iste! ”. 55Erant autem ibi mulieres multae a longe aspicientes, quae secutae erant Iesum a Galilaea ministrantes ei; 56inter quas erat Maria Magdalene et Maria Iacobi et Ioseph mater et mater filiorum Zebedaei. 57Cum sero autem factum esset, venit homo dives ab Arimathaea nomine Ioseph, qui et ipse discipulus erat Iesu. 58Hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu. Tunc Pilatus iussit reddi. 59Et accepto corpore, Ioseph involvit illud in sindone munda 60et posuit illud in monumento suo novo, quod exciderat in petra, et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti et abiit. 61Erat autem ibi Maria Magdalene et altera Maria sedentes contra sepulcrum. 62Altera autem die, quae est post Parascevem, convenerunt principes sacerdotum et pharisaei ad Pilatum 63dicentes: “ Domine, recordati sumus quia seductor ille dixit adhuc vivens: “Post tres dies resurgam”. 64Iube ergo custodiri sepulcrum usque in diem tertium, ne forte veniant discipuli eius et furentur eum et dicant plebi: “Surrexit a mortuis”, et erit novissimus error peior priore ”. 65Ait illis Pilatus: “ Habetis custodiam; ite, custodite, sicut scitis ”. 66Illi autem abeuntes munierunt sepulcrum, signantes lapidem, cum custodia.

will be added

X\