Matthaeum 26

1Et factum est, cum consum masset Iesus sermones hos omnes, dixit discipulis suis: 2“ Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis traditur, ut crucifigatur ”. 3Tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in aulam principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas, 4et consilium fecerunt, ut Iesum dolo tenerent et occiderent; 5dicebant autem: “ Non in die festo, ne tumultus fiat in populo ”. 6Cum autem esset Iesus in Bethania, in domo Simonis leprosi, 7accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi et effudit super caput ipsius recumbentis. 8Videntes autem discipuli, indignati sunt dicentes: “ Ut quid perditio haec? 9Potuit enim istud venumdari multo et dari pauperibus ”. 10Sciens autem Iesus ait illis: “ Quid molesti estis mulieri? Opus enim bonum operata est in me; 11nam semper pauperes habetis vobiscum, me autem non semper habetis. 12Mittens enim haec unguentum hoc supra corpus meum, ad sepeliendum me fecit. 13Amen dico vobis: Ubicumque praedicatum fuerit hoc evangelium in toto mundo, dicetur et quod haec fecit in memoriam eius ”. 14Tunc abiit unus de Duodecim, qui dicebatur Iudas Iscariotes, ad principes sacerdotum 15et ait: “ Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam? ”. At illi constituerunt ei triginta argenteos. 16Et exinde quaerebat opportunitatem, ut eum traderet. 17Prima autem Azymorum accesserunt discipuli ad Iesum dicentes: “ Ubi vis paremus tibi comedere Pascha? ”. 18Ille autem dixit: “ Ite in civitatem ad quendam et dicite ei: “Magister dicit: Tempus meum prope est; apud te facio Pascha cum discipulis meis” ”. 19Et fecerunt discipuli, sicut constituit illis Iesus, et paraverunt Pascha. 20Vespere autem facto, discumbebat cum Duodecim. 21Et edentibus illis, dixit: “ Amen dico vobis: Unus vestrum me traditurus est ”. 22Et contristati valde, coeperunt singuli dicere ei: “ Numquid ego sum, Domine? ”. 23At ipse respondens ait: “ Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet. 24Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo; vae autem homini illi, per quem Filius hominis traditur! Bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille ”. 25Respondens autem Iudas, qui tradidit eum, dixit: “ Numquid ego sum, Rabbi? ”. Ait illi: “ Tu dixisti ”. 26Cenantibus autem eis, accepit Iesus panem et benedixit ac fregit deditque discipulis et ait: “ Accipite, comedite: hoc est corpus meum ”. 27Et accipiens calicem, gratias egit et dedit illis dicens: “ Bibite ex hoc omnes: 28hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effunditur in remissionem peccatorum. 29Dico autem vobis: Non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei ”. 30Et hymno dicto, exierunt in montem Oliveti. 31Tunc dicit illis Iesus: “ Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Scriptum est enim: "Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis". 32Postquam autem resurrexero, praecedam vos in Galilaeam ”. 33Respondens autem Petrus ait illi: “ Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor ”. 34Ait illi Iesus: “ Amen dico tibi: In hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis ”. 35Ait illi Petrus: “ Etiam si oportuerit me mori tecum, non te negabo ”. Similiter et omnes discipuli dixerunt. 36Tunc venit Iesus cum illis in praedium, quod dicitur Gethsemani. Et dicit discipulis: “ Sedete hic, donec vadam illuc et orem ”. 37Et assumpto Petro et duobus filiis Zebedaei, coepit contristari et maestus esse. 38Tunc ait illis: “ Tristis est anima mea usque ad mortem; sustinete hic et vigilate mecum ”. 39Et progressus pusillum, procidit in faciem suam orans et dicens: “ Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste; verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu ”. 40Et venit ad discipulos et invenit eos dormientes; et dicit Petro: “ Sic non potuistis una hora vigilare mecum? 41Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem; spiritus quidem promptus est, caro autem infirma ”. 42Iterum secundo abiit et oravit dicens: “ Pater mi, si non potest hoc transire, nisi bibam illud, fiat voluntas tua ”. 43Et venit iterum et invenit eos dormientes: erant enim oculi eorum gravati. 44Et relictis illis, iterum abiit et oravit tertio, eundem sermonem iterum dicens. 45Tunc venit ad discipulos et dicit illis: “ Dormite iam et requiescite; ecce appropinquavit hora, et Filius hominis traditur in manus peccatorum. 46Surgite, eamus; ecce appropinquavit, qui me tradit ”. 47Et adhuc ipso loquente, ecce Iudas, unus de Duodecim, venit, et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus, missi a principibus sacerdotum et senioribus populi. 48Qui autem tradidit eum, dedit illis signum dicens: “ Quemcumque osculatus fuero, ipse est; tenete eum! ”. 49Et confestim accedens ad Iesum dixit: “ Ave, Rabbi! ” et osculatus est eum. 50Iesus autem dixit illi: “ Amice, ad quod venisti! ”. Tunc accesserunt et manus iniecerunt in Iesum et tenuerunt eum. 51Et ecce unus ex his, qui erant cum Iesu, extendens manum exemit gladium suum et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam eius. 52Tunc ait illi Iesus: “ Converte gladium tuum in locum suum. Omnes enim, qui acceperint gladium, gladio peribunt. 53An putas quia non possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum? 54Quomodo ergo implebuntur Scripturae quia sic oportet fieri? ”. 55In illa hora dixit Iesus turbis: “ Tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me? Cotidie sedebam docens in templo, et non me tenuistis ”. 56Hoc autem totum factum est, ut implerentur scripturae Prophetarum. Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt. 57Illi autem tenentes Iesum duxerunt ad Caipham principem sacerdotum, ubi scribae et seniores convenerant. 58Petrus autem sequebatur eum a longe usque in aulam principis sacerdotum; et ingressus intro sede bat cum ministris, ut videret finem. 59Principes autem sacerdotum et omne concilium quaerebant falsum testimonium contra Iesum, ut eum morti traderent, 60et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent. Novissime autem venientes duo 61dixerunt: “ Hic dixit: “Possum destruere templum Dei et post triduum aedificare illud” ”. 62Et surgens princeps sacerdotum ait illi: “ Nihil respondes? Quid isti adversum te testificantur? ”. 63Iesus autem tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi: “ Adiuro te per Deum vivum, ut dicas nobis, si tu es Christus Filius Dei ”. 64Dicit illi Iesus: “ Tu dixisti. Verumtamen dico vobis: Amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris Virtutis et venientem in nubibus caeli ”. 65Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua dicens: “ Blasphemavit! Quid adhuc egemus testibus? Ecce nunc audistis blasphemiam. 66Quid vobis videtur? ”. Illi autem respondentes dixerunt: “ Reus est mortis! ”. 67Tunc exspuerunt in faciem eius et colaphis eum ceciderunt; alii autem palmas in faciem ei dederunt 68dicentes: “ Prophetiza nobis, Christe: Quis est, qui te percussit? ”. 69Petrus vero sedebat foris in atrio; et accessit ad eum una ancilla dicens: “ Et tu cum Iesu Galilaeo eras! ”. 70At ille negavit coram omnibus dicens: “ Nescio quid dicis! ”. 71Exeunte autem illo ad ianuam, vidit eum alia et ait his, qui erant ibi: “ Hic erat cum Iesu Nazareno! ”. 72Et iterum negavit cum iuramento: “ Non novi hominem! ”. 73Post pusillum autem accesserunt, qui stabant, et dixerunt Petro: “ Vere et tu ex illis es, nam et loquela tua manifestum te facit ”. 74Tunc coepit detestari et iurare: “ Non novi hominem! ”. Et continuo gallus cantavit; 75et recordatus est Petrus verbi Iesu, quod dixerat: “ Priusquam gallus cantet, ter me negabis ”. Et egressus foras ploravit amare.

will be added

X\