Matthaeum 23

1Tunc Iesus locutus est ad turbas et ad discipulos suos 2dicens: “ Super cathedram Moysis sederunt scribae et pharisaei. 3Omnia ergo, quaecumque dixerint vobis, facite et servate; secundum opera vero eorum nolite facere: dicunt enim et non faciunt. 4Alligant autem onera gravia et importabilia et imponunt in umeros hominum, ipsi autem digito suo nolunt ea movere. 5Omnia vero opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus: dilatant enim phylacteria sua et magnificant fimbrias, 6amant autem primum recubitum in cenis et primas cathedras in synagogis 7et salutationes in foro et vocari ab hominibus Rabbi. 8Vos autem nolite vocari Rabbi; unus enim est Magister vester, omnes autem vos fratres estis. 9Et Patrem nolite vocare vobis super terram, unus enim est Pater vester, caelestis. 10Nec vocemini Magistri, quia Magister vester unus est, Christus. 11Qui maior est vestrum, erit minister vester. 12Qui autem se exaltaverit, humiliabitur; et, qui se humiliaverit, exaltabitur. 13Vae autem vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia clauditis regnum caelorum ante homines! Vos enim non intratis nec introeuntes sinitis intrare. (14) 15Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia circuitis mare et aridam, ut faciatis unum proselytum, et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennae duplo quam vos! 16Vae vobis, duces caeci, qui dicitis: “Quicumque iuraverit per templum, nihil est; quicumque autem iuraverit in auro templi, debet”. 17Stulti et caeci! Quid enim maius est: aurum an templum, quod sanctificat aurum? 18Et: “Quicumque iuraverit in altari, nihil est; quicumque autem iuraverit in dono, quod est super illud, debet”. 19Caeci! Quid enim maius est: donum an altare, quod sanctificat donum? 20Qui ergo iuraverit in altari, iurat in eo et in omnibus, quae super illud sunt; 21et, qui iuraverit in templo, iurat in illo et in eo, qui inhabitat in ipso; 22et, qui iuraverit in caelo, iurat in throno Dei et in eo, qui sedet super eum. 23Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia decimatis mentam et anethum et cyminum et reliquistis, quae graviora sunt legis: iudicium et misericordiam et fidem! Haec oportuit facere et illa non omittere. 24Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes. 25Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia mundatis, quod de foris est calicis et paropsidis, intus autem pleni sunt rapina et immunditia! 26Pharisaee caece, munda prius, quod intus est calicis, ut fiat et id, quod de foris eius est, mundum. 27Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia similes estis sepulcris dealbatis, quae a foris quidem parent speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia! 28Sic et vos a foris quidem paretis hominibus iusti, intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate. 29Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, qui aedificatis sepulcra prophetarum et ornatis monumenta iustorum 30et dicitis: “Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine prophetarum”! 31Itaque testimonio estis vobismetipsis quia filii estis eorum, qui prophetas occiderunt. 32Et vos implete mensuram patrum vestrorum. 33Serpentes, genimina viperarum, quomodo fugietis a iudicio gehennae? 34Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas et sapientes et scribas; ex illis occidetis et crucifigetis et ex eis flagellabitis in synagogis vestris et persequemini de civitate in civitatem, 35ut veniat super vos omnis sanguis iustus, qui effusus est super terram a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zachariae filii Barachiae, quem occidistis inter templum et altare. 36Amen dico vobis: Venient haec omnia super generationem istam. 37Ierusalem, Ierusalem, quae occidis prophetas et lapidas eos, qui ad te missi sunt, quotiens volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluistis! 38Ecce relinquitur vobis domus vestra deserta! 39Dico enim vobis: Non me videbitis amodo, donec dicatis: "Benedictus, qui venit in nomine Dominil" ”.

will be added

X\