Matthaeum 20

1Simile est enim regnum cae lorum homini patri familias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam; 2conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam. 3Et egressus circa horam tertiam vidit alios stantes in foro otiosos 4et illis dixit: “Ite et vos in vineam; et, quod iustum fuerit, dabo vobis”. 5Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam et nonam horam et fecit similiter. 6Circa undecimam vero exiit et invenit alios stantes et dicit illis: “Quid hic statis tota die otiosi?”. 7Dicunt ei: “Quia nemo nos conduxit”. Dicit illis: “Ite et vos in vineam”. 8Cum sero autem factum esset, dicit dominus vineae procuratori suo: “ Voca operarios et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos ”. 9Et cum venissent, qui circa undecimam horam venerant, acceperunt singuli denarium. 10Venientes autem primi arbitrati sunt quod plus essent accepturi; acceperunt autem et ipsi singuli denarium. 11Accipientes autem murmurabant adversus patrem familias 12dicentes: “Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei et aestum!”. 13At ille respondens uni eorum dixit: “Amice, non facio tibi iniuriam; nonne ex denario convenisti mecum? 14Tolle, quod tuum est, et vade; volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi. 15Aut non licet mihi, quod volo, facere de meis? An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum?”. 16Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi ”. 17Et ascendens Iesus Hierosolymam assumpsit Duodecim discipulos secreto et ait illis in via: 18“ Ecce ascendimus Hierosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis, et condemnabunt eum morte 19et tradent eum gentibus ad illudendum et flagellandum et crucifigendum, et tertia die resurget ”. 20Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis, adorans et petens aliquid ab eo. 21Qui dixit ei: “ Quid vis? ”. Ait illi: “ Dic ut sedeant hi duo filii mei unus ad dexteram tuam et unus ad sinistram in regno tuo ”. 22Respondens autem Iesus dixit: “ Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? ”. Dicunt ei: “ Possumus ”. 23Ait illis: “ Calicem quidem meum bibetis, sedere autem ad dexteram meam et sinistram non est meum dare illud, sed quibus paratum est a Patre meo ”. 24Et audientes decem indignati sunt de duobus fratribus. 25Iesus autem vocavit eos ad se et ait: “ Scitis quia principes gentium dominantur eorum et, qui magni sunt, potestatem exercent in eos. 26Non ita erit inter vos, sed quicumque voluerit inter vos magnus fieri, erit vester minister; 27et, quicumque voluerit inter vos primus esse, erit vester servus; 28sicut Filius hominis non venit ministrari sed ministrare et dare animam suam redemptionem pro multis ”. 29Et egredientibus illis ab Iericho, secuta est eum turba multa. 30Et ecce duo caeci sedentes secus viam audierunt quia Iesus transiret et clamaverunt dicentes: “ Domine, miserere nostri, fili David! ”. 31Turba autem increpabat eos, ut tacerent; at illi magis clamabant dicentes: “ Domine, miserere nostri, fili David! ”. 32Et stetit Iesus et vocavit eos et ait: “ Quid vultis, ut faciam vobis?”. 33Dicunt illi: “ Domine, ut aperiantur oculi nostri ”. 34Misertus autem Iesus, tetigit oculos eorum; et confestim viderunt et secuti sunt eum.

will be added

X\