Matthaeum 14

1In illo tempore audivit He rodes tetrarcha famam Iesu 2et ait pueris suis: “ Hic est Ioannes Baptista; ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo ”. 3Herodes enim tenuit Ioannem et alligavit eum et posuit in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui. 4Dicebat enim illi Ioannes: “ Non licet tibi habere eam ”. 5Et volens illum occidere, timuit populum, quia sicut prophetam eum habebant. 6Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio et placuit Herodi, 7unde cum iuramento pollicitus est ei dare, quodcumque postulasset. 8At illa, praemonita a matre sua: “ Da mihi, inquit, hic in disco caput Ioannis Baptistae ”. 9Et contristatus rex propter iuramentum et eos, qui pariter recumbebant, iussit dari 10misitque et decollavit Ioannem in carcere; 11et allatum est caput eius in disco et datum est puellae, et tulit matri suae. 12Et accedentes discipuli eius tulerunt corpus et sepelierunt illud et venientes nuntiaverunt Iesu. 13Quod cum audisset Iesus, secessit inde in navicula in locum desertum seorsum; et cum audissent, turbae secutae sunt eum pedestres de civitatibus. 14Et exiens vidit turbam multam et misertus est eorum et curavit languidos eorum. 15Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli dicentes: “ Desertus est locus, et hora iam praeteriit; dimitte turbas, ut euntes in castella emant sibi escas ”. 16Iesus autem dixit eis: “ Non habent necesse ire; date illis vos manducare ”. 17Illi autem dicunt ei: “ Non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces ”. 18Qui ait: “ Afferte illos mihi huc ”. 19Et cum iussisset turbas discumbere supra fenum, acceptis quinque panibus et duobus piscibus, aspiciens in caelum benedixit et fregit et dedit discipulis panes, discipuli autem turbis. 20Et manducaverunt omnes et saturati sunt; et tulerunt reliquias fragmentorum duodecim cophinos plenos. 21Manducantium autem fuit numerus fere quinque milia virorum, exceptis mulieribus et parvulis. 22Et statim iussit discipulos ascendere in naviculam et praecedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas. 23Et dimissis turbis, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto, solus erat ibi. 24Navicula autem iam multis stadiis a terra distabat, fluctibus iactata; erat enim contrarius ventus. 25Quarta autem vigilia noctis venit ad eos ambulans supra mare. 26Discipuli autem, videntes eum supra mare ambulantem, turbati sunt dicentes: “ Phantasma est ”, et prae timore clamaverunt. 27Statimque Iesus locutus est eis dicens: “ Habete fiduciam, ego sum; nolite timere! ”. 28Respondens autem ei Petrus dixit: “ Domine, si tu es, iube me venire ad te super aquas ”. 29At ipse ait: “ Veni! ”. Et descendens Petrus de navicula ambulavit super aquas et venit ad Iesum. 30Videns vero ventum validum timuit et, cum coepisset mergi, clamavit dicens: “ Domine, salvum me fac! ”. 31Continuo autem Iesus extendens manum apprehendit eum et ait illi: “ Modicae fidei, quare dubitasti? ”. 32Et cum ascendissent in naviculam, cessavit ventus. 33Qui autem in navicula erant, adoraverunt eum dicentes: “ Vere Filius Dei es! ”. 34Et cum transfretassent, venerunt in terram Gennesaret. 35Et cum cognovissent eum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam et obtulerunt ei omnes male habentes, 36et rogabant eum, ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent; et, quicumque tetigerunt, salvi facti sunt.

will be added

X\