Matthaeum 12

1In illo tempore abiit Iesus sabbatis per sata; discipuli autem eius esurierunt et coeperunt vellere spicas et manducare. 2Pharisaei autem videntes dixerunt ei: “ Ecce discipuli tui faciunt, quod non licet facere sabbato ”. 3At ille dixit eis: “ Non legistis quid fecerit David, quando esuriit, et qui cum eo erant? 4Quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis comedit, quod non licebat ei edere neque his, qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus? 5Aut non legistis in Lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant et sine crimine sunt? 6Dico autem vobis quia templo maior est hic. 7Si autem sciretis quid est: “Misericordiam volo et non sacrificium”, numquam condemnassetis innocentes. 8Dominus est enim Filius hominis sabbati ”. 9Et cum inde transisset, venit in synagogam eorum; 10et ecce homo manum habens aridam. Et interrogabant eum dicentes: “ Licet sabbatis curare? ”, ut accusarent eum. 11Ipse autem dixit illis: “ Quis erit ex vobis homo, qui habeat ovem unam et, si ceciderit haec sabbatis in foveam, nonne tenebit et levabit eam? 12Quanto igitur melior est homo ove! Itaque licet sabbatis bene facere ”. 13Tunc ait homini: “ Extende manum tuam ”. Et extendit, et restituta est sana sicut altera. 14Exeuntes autem pharisaei consilium faciebant adversus eum, quomodo eum perderent. 15Iesus autem sciens secessit inde. Et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes 16et comminatus est eis, ne manifestum eum facerent, 17ut adimpleretur, quod dictum est per Isaiam prophetam dicentem: 18“ Ecce puer meus, quem elegi, dilectus meus, in quo bene placuit animae meae; ponam Spiritum meum super eum, et iudicium gentibus nuntiabit. 19Non contendet neque clamabit, neque audiet aliquis in plateis vocem eius. 20Arundinem quassatam non confringet et linum fumigans non exstinguet, donec eiciat ad victoriam iudicium; 21et in nomine eius gentes sperabunt ”. 22Tunc oblatus est ei daemonium habens, caecus et mutus, et curavit eum, ita ut mutus loqueretur et videret. 23Et stupebant omnes turbae et dicebant: “ Numquid hic est filius David? ”. 24Pharisaei autem audientes dixerunt: “ Hic non eicit daemones nisi in Beelzebul, principe daemonum ”. 25Sciens autem cogitationes eorum dixit eis: “ Omne regnum divisum contra se desolatur, et omnis civitas vel domus divisa contra se non stabit. 26Et si Satanas Satanam eicit, adversus se divisus est; quomodo ergo stabit regnum eius? 27Et si ego in Beelzebul eicio daemones, filii vestri in quo eiciunt? Ideo ipsi iudices erunt vestri. 28Si autem in Spiritu Dei ego eicio daemones, igitur pervenit in vos regnum Dei. 29Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis et vasa eius diripere, nisi prius alligaverit fortem? Et tunc domum illius diripiet. 30Qui non est mecum, contra me est; et, qui non congregat mecum, spargit. 31Ideo dico vobis: Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, Spiritus autem blasphemia non remittetur. 32Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei; qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum, non remittetur ei neque in hoc saeculo neque in futuro. 33Aut facite arborem bonam et fructum eius bonum, aut facite arborem malam et fructum eius malum: si quidem ex fructu arbor agnoscitur. 34Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? Ex abundantia enim cordis os loquitur. 35Bonus homo de bono thesauro profert bona, et malus homo de malo thesauro profert mala. 36Dico autem vobis: Omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die iudicii: 37ex verbis enim tuis iustificaberis, et ex verbis tuis condemnaberis ”. 38Tunc responderunt ei quidam de scribis et pharisaeis dicentes: “ Magister, volumus a te signum videre ”. 39Qui respondens ait illis: “ Generatio mala et adultera signum requirit; et signum non dabitur ei, nisi signum Ionae prophetae. 40Sicut enim fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus. 41Viri Ninevitae surgent in iudicio cum generatione ista et condemnabunt eam, quia paenitentiam egerunt in praedicatione Ionae; et ecce plus quam Iona hic! 42Regina austri surget in iudicio cum generatione ista et condemnabit eam, quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis; et ecce plus quam Salomon hic! 43Cum autem immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida quaerens requiem et non invenit. 44Tunc dicit: “Revertar in domum meam unde exivi”; et veniens invenit vacantem, scopis mundatam et ornatam. 45Tunc vadit et assumit secum septem alios spiritus nequiores se, et intrantes habitant ibi; et fiunt novissima hominis illius peiora prioribus. Sic erit et generationi huic pessimae ”. 46Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater et fratres eius stabant foris quaerentes loqui ei. 47Dixit autem ei quidam: “ Ecce mater tua et fratres tui foris stant quaerentes loqui tecum ”. 48At ille respondens dicenti sibi ait: “ Quae est mater mea, et qui sunt fratres mei? ”. 49Et extendens manum suam in discipulos suos dixit: “ Ecce mater mea et fratres mei. 50Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in caelis est, ipse meus frater et soror et mater est ”.

will be added

X\