Matthaeum 10

1Et convocatis Duodecim di scipulis suis, dedit illis pote statem spirituum immundorum, ut eicerent eos et curarent omnem languorem et omnem infirmitatem. 2Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec: primus Simon, qui dicitur Petrus, et Andreas frater eius, et Iacobus Zebedaei et Ioannes frater eius, 3Philippus et Bartholomaeus, Thomas et Matthaeus publicanus, Iacobus Alphaei et Thaddaeus, 4Simon Chananaeus et Iudas Iscariotes, qui et tradidit eum. 5Hos Duodecim misit Iesus praecipiens eis et dicens: “ In viam gentium ne abieritis et in civitates Samaritanorum ne intraveritis; 6sed potius ite ad oves, quae perierunt domus Israel. 7Euntes autem praedicate dicentes: “Appropinquavit regnum caelorum”. 8Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemones eicite; gratis accepistis, gratis date. 9Nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam in zonis vestris, 10non peram in via neque duas tunicas neque calceamenta neque virgam; dignus enim est operarius cibo suo. 11In quamcumque civitatem aut castellum intraveritis, interrogate quis in ea dignus sit; et ibi manete donec exeatis. 12Intrantes autem in domum, salutate eam; 13et si quidem fuerit domus digna, veniat pax vestra super eam; si autem non fuerit digna, pax vestra ad vos revertatur. 14Et quicumque non receperit vos neque audierit sermones vestros, exeuntes foras de domo vel de civitate illa, excutite pulverem de pedibus vestris. 15Amen dico vobis: Tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorraeorum in die iudicii quam illi civitati. 16Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum; estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae. 17Cavete autem ab hominibus; tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos; 18et ad praesides et ad reges ducemini propter me in testimonium illis et gentibus. 19Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini; dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini. 20Non enim vos estis, qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis. 21Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium; et insurgent filii in parentes et morte eos afficient. 22Et eritis odio omnibus propter nomen meum; qui autem perseveraverit in finem, hic salvus erit. 23Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam; amen enim dico vobis: Non consummabitis civitates Israel, donec veniat Filius hominis. 24Non est discipulus super magistrum nec servus super dominum suum. 25Sufficit discipulo, ut sit sicut magister eius, et servus sicut dominus eius. Si patrem familias Beelzebul vocaverunt, quanto magis domesticos eius! 26Ne ergo timueritis eos. Nihil enim est opertum, quod non revelabitur, et occultum, quod non scietur. 27Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine; et, quod in aure auditis, praedicate super tecta. 28Et nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere; sed potius eum timete, qui potest et animam et corpus perdere in gehenna. 29Nonne duo passeres asse veneunt? Et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro. 30Vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt. 31Nolite ergo timere; multis passeribus meliores estis vos. 32Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui est in caelis; 33qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui est in caelis. 34Nolite arbitrari quia venerim mittere pacem in terram; non veni pacem mittere sed gladium. 35Veni enim separare hominem adversus patrem suum et filiam adversus matrem suam et nurum adversus socrum suam: 36et inimici hominis domestici eius. 37Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus; et, qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus; 38et, qui non accipit crucem suam et sequitur me, non est me dignus. 39Qui invenerit animam suam, perdet illam; et, qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. 40Qui recipit vos, me recipit; et, qui me recipit, recipit eum, qui me misit. 41Qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet; et, qui recipit iustum in nomine iusti, mercedem iusti accipiet. 42Et, quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli, amen dico vobis: Non perdet mercedem suam ”.

will be added

X\