Marcum 7

1Et conveniunt ad eum pharisaei et quidam de scribis venientes ab Hierosolymis; 2et cum vidissent quosdam ex discipulis eius communibus manibus, id est non lotis, manducare panes 3— pharisaei enim et omnes Iudaei, nisi pugillo lavent manus, non manducant, tenentes traditionem seniorum; 4et a foro nisi baptizentur, non comedunt; et alia multa sunt, quae acceperunt servanda: baptismata calicum et urceorum et aeramentorum et lectorum — 5et interrogant eum pharisaei et scribae: “ Quare discipuli tui non ambulant iuxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem? ”. 6At ille dixit eis: “ Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est: “Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me; 7in vanum autem me colunt docentes doctrinas praecepta hominum”. 8Relinquentes mandatum Dei tenetis traditionem hominum ”. 9Et dicebat illis: “ Bene irritum facitis praeceptum Dei, ut traditionem vestram servetis. 10Moyses enim dixit: “Honora patrem tuum et matrem tuam” et: “Qui maledixerit patri aut matri, morte moriatur”; 11vos autem dicitis: “Si dixerit homo patri aut matri: Corban, quod est donum, quodcumque ex me tibi profuerit”, 12ultra non permittitis ei facere quidquam patri aut matri 13rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis; et similia huiusmodi multa facitis ”. 14Et advocata iterum turba, dicebat illis: “ Audite me, omnes, et intellegite: 15Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit eum coinquinare; sed quae de homine procedunt, illa sunt, quae coinquinant hominem! ”. (16) 17Et cum introisset in domum a turba, interrogabant eum discipuli eius parabolam. 18Et ait illis: “ Sic et vos imprudentes estis? Non intellegitis quia omne extrinsecus introiens in hominem non potest eum coinquinare, 19quia non introit in cor eius sed in ventrem et in secessum exit? ”, purgans omnes escas. 20Dicebat autem: “ Quod de homine exit, illud coinquinat hominem; 21ab intus enim de corde hominum cogitationes malae procedunt, fornicationes, furta, homicidia, 22adulteria, avaritiae, nequitiae, dolus, impudicitia, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia: 23omnia haec mala ab intus procedunt et coinquinant hominem ”. 24Inde autem surgens abiit in fines Tyri et Sidonis. Et ingressus domum neminem voluit scire et non potuit latere. 25Sed statim ut audivit de eo mulier, cuius habebat filia spiritum immundum, veniens procidit ad pedes eius. 26Erat autem mulier Graeca, Syrophoenissa genere. Et rogabat eum, ut daemonium eiceret de filia eius. 27Et dicebat illi: “ Sine prius saturari filios; non est enim bonum sumere panem filiorum et mittere catellis ”. 28At illa respondit et dicit ei: “ Domine, etiam catelli sub mensa comedunt de micis puerorum ”. 29Et ait illi: “ Propter hunc sermonem vade; exiit daemonium de filia tua ”. 30Et cum abisset domum suam, invenit puellam iacentem supra lectum et daemonium exisse. 31Et iterum exiens de finibus Tyri venit per Sidonem ad mare Galilaeae inter medios fines Decapoleos. 32Et adducunt ei surdum et mutum et deprecantur eum, ut imponat illi manum. 33Et apprehendens eum de turba seorsum misit digitos suos in auriculas eius et exspuens tetigit linguam eius 34et suspiciens in caelum ingemuit et ait illi: “ Effetha ”, quod est: “ Adaperire ”. 35Et statim apertae sunt aures eius, et solutum est vinculum linguae eius, et loquebatur recte. 36Et praecepit illis, ne cui dicerent; quanto autem eis praecipiebat, tanto magis plus praedicabant. 37Et eo amplius admirabantur dicentes: “ Bene omnia fecit, et surdos facit audire et mutos loqui! ”.

will be added

X\