Marcum 6

1Et egressus est inde et venit in patriam suam, et sequuntur il lum discipuli sui. 2Et facto sabbato, coepit in synagoga docere; et multi audientes admirabantur dicentes: “ Unde huic haec, et quae est sapientia, quae data est illi, et virtutes tales, quae per manus eius efficiuntur? 3Nonne iste est faber, filius Mariae et frater Iacobi et Iosetis et Iudae et Simonis? Et nonne sorores eius hic nobiscum sunt? ”. Et scandalizabantur in illo. 4Et dicebat eis Iesus: “ Non est propheta sine honore nisi in patria sua et in cognatione sua et in domo sua ”. 5Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit; 6et mirabatur propter incredulitatem eorum. Et circumibat castella in circuitu docens. 7Et convocat Duodecim et coepit eos mittere binos et dabat illis potestatem in spiritus immundos; 8et praecepit eis, ne quid tollerent in via nisi virgam tantum: non panem, non peram neque in zona aes, 9sed ut calcearentur sandaliis et ne induerentur duabus tunicis. 10Et dicebat eis: “ Quocumque introieritis in domum, illic manete, donec exeatis inde. 11Et quicumque locus non receperit vos nec audierint vos, exeuntes inde excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis ”. 12Et exeuntes praedicaverunt, ut paenitentiam agerent; 13et daemonia multa eiciebant et ungebant oleo multos aegrotos et sanabant. 14Et audivit Herodes rex; manifestum enim factum est nomen eius. Et dicebant: “ Ioannes Baptista resurrexit a mortuis, et propterea inoperantur virtutes in illo ”. 15Alii autem dicebant: “ Elias est ”. Alii vero dicebant: “ Propheta est, quasi unus ex prophetis ”. 16Quo audito, Herodes aiebat: “ Quem ego decollavi Ioannem, hic resurrexit! ”. 17Ipse enim Herodes misit ac tenuit Ioannem et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam. 18Dicebat enim Ioannes Herodi: “ Non licet tibi habere uxorem fratris tui ”. 19Herodias autem insidiabatur illi et volebat occidere eum nec poterat: 20Herodes enim metuebat Ioannem, sciens eum virum iustum et sanctum, et custodiebat eum, et, audito eo, multum haesitabat et libenter eum audiebat. 21Et cum dies opportunus accidisset, quo Herodes natali suo cenam fecit principibus suis et tribunis et primis Galilaeae, 22cumque introisset filia ipsius Herodiadis et saltasset, placuit Herodi simulque recumbentibus. Rex ait puellae: “ Pete a me, quod vis, et dabo tibi ”. 23Et iuravit illi multum: “ Quidquid petieris a me, dabo tibi, usque ad dimidium regni mei ”. 24Quae cum exisset, dixit matri suae: “ Quid petam? ”. At illa dixit: “ Caput Ioannis Baptistae ”. 25Cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit dicens: “ Volo ut protinus des mihi in disco caput Ioannis Baptistae ”. 26Et contristatus rex, propter iusiurandum et propter recumbentes noluit eam decipere; 27et statim misso spiculatore rex praecepit afferri caput eius. Et abiens decollavit eum in carcere 28et attulit caput eius in disco; et dedit illud puellae, et puella dedit illud matri suae. 29Quo audito, discipuli eius venerunt et tulerunt corpus eius et posuerunt illud in monumento. 30Et convenientes apostoli ad Iesum renuntiaverunt illi omnia, quae egerant et docuerant. 31Et ait illis: “ Venite vos ipsi seorsum in desertum locum et requiescite pusillum ”. Erant enim, qui veniebant et redibant, multi, et nec manducandi spatium habebant. 32Et abierunt in navi in desertum locum seorsum. 33Et viderunt eos abeuntes et cognoverunt multi; et pedestre de omnibus civitatibus concurrerunt illuc et praevenerunt eos. 34Et exiens vidit multam turbam et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem, et coepit docere illos multa. 35Et cum iam hora multa facta esset, accesserunt discipuli eius dicentes: “ Desertus est locus hic, et hora iam est multa; 36dimitte illos, ut euntes in villas et vicos in circuitu emant sibi, quod manducent ”. 37Respondens autem ait illis: “ Date illis vos manducare ”. Et dicunt ei: “ Euntes emamus denariis ducentis panes et dabimus eis manducare? ”. 38Et dicit eis: “ Quot panes habetis? Ite, videte ”. Et cum cognovissent, dicunt: “ Quinque et duos pisces ”. 39Et praecepit illis, ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride fenum. 40Et discubuerunt secundum areas per centenos et per quinquagenos. 41Et acceptis quinque panibus et duobus piscibus, intuens in caelum benedixit et fregit panes et dabat discipulis suis, ut ponerent ante eos; et duos pisces divisit omnibus. 42Et manducaverunt omnes et saturati sunt; 43et sustulerunt fragmenta duodecim cophinos plenos, et de piscibus. 44Et erant, qui manducaverunt panes, quinque milia virorum. 45Et statim coegit discipulos suos ascendere navem, ut praecederent trans fretum ad Bethsaidam, dum ipse dimitteret populum. 46Et cum dimisisset eos, abiit in montem orare. 47Et cum sero factum esset, erat navis in medio mari, et ipse solus in terra. 48Et videns eos laborantes in remigando, erat enim ventus contrarius eis, circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans super mare et volebat praeterire eos. 49At illi, ut viderunt eum ambulantem super mare, putaverunt phantasma esse et exclamaverunt; 50omnes enim eum viderunt et conturbati sunt. Statim autem locutus est cum eis et dicit illis: “ Confidite, ego sum; nolite timere! ”. 51Et ascendit ad illos in navem, et cessavit ventus. Et valde nimis intra se stupebant; 52non enim intellexerant de panibus, sed erat cor illorum obcaecatum. 53Et cum transfretassent in terram, pervenerunt Gennesaret et applicuerunt. 54Cumque egressi essent de navi, continuo cognoverunt eum 55et percurrentes universam regionem illam coeperunt in grabatis eos, qui se male habebant, circumferre, ubi audiebant eum esse. 56Et quocumque introibat in vicos aut in civitates vel in villas, in plateis ponebant infirmos; et deprecabantur eum, ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent; et, quotquot tangebant eum, salvi fiebant.

will be added

X\