Marcum 2

1Et iterum intravit Capharnaum post dies, et auditum est quod in domo esset. 2Et convenerunt multi, ita ut non amplius caperentur neque ad ianuam, et loquebatur eis verbum. 3Et veniunt ferentes ad eum paralyticum, qui a quattuor portabatur. 4Et cum non possent offerre eum illi prae turba, nudaverunt tectum, ubi erat, et perfodientes summittunt grabatum, in quo paralyticus iacebat. 5Cum vidisset autem Iesus fidem illorum, ait paralytico: “ Fili, dimittuntur peccata tua ”. 6Erant autem illic quidam de scribis sedentes et cogitantes in cordibus suis: 7“ Quid hic sic loquitur? Blasphemat! Quis potest dimittere peccata nisi solus Deus? ”. 8Quo statim cognito Iesus spiritu suo quia sic cogitarent intra se, dicit illis: “ Quid ista cogitatis in cordibus vestris? 9Quid est facilius, dicere paralytico: “Dimittuntur peccata tua”, an dicere: “Surge et tolle grabatum tuum et ambula”? 10Ut autem sciatis quia potestatem habet Filius hominis interra dimittendi peccata — ait paralytico - : 11Tibi dico: Surge, tolle grabatum tuum et vade in domum tuam ”. 12Et surrexit et protinus sublato grabato abiit coram omnibus, ita ut admirarentur omnes et glorificarent Deum dicentes: “ Numquam sic vidimus! ”. 13Et egressus est rursus ad mare; omnisque turba veniebat ad eum, et docebat eos. 14Et cum praeteriret, vidit Levin Alphaei sedentem ad teloneum et ait illi: “ Sequere me ”. Et surgens secutus est eum. 15Et factum est, cum accumberet in domo illius, et multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Iesu et discipulis eius; erant enim multi et sequebantur eum. 16Et scribae pharisaeorum, videntes quia manducaret cum peccatoribus et publicanis, dicebant discipulis eius: “ Quare cum publicanis et peccatoribus manducat? ”. 17Et Iesus hoc audito ait illis: “ Non necesse habent sani medicum, sed qui male habent; non veni vocare iustos sed peccatores ”. 18Et erant discipuli Ioannis et pharisaei ieiunantes. Et veniunt et dicunt illi: “ Cur discipuli Ioannis et discipuli pharisaeorum ieiunant, tui autem discipuli non ieiunant? ”. 19Et ait illis Iesus: “ Numquid possunt convivae nuptiarum, quamdiu sponsus cum illis est, ieiunare? Quanto tempore habent secum sponsum, non possunt ieiunare; 20venient autem dies, cum auferetur ab eis sponsus, et tunc ieiunabunt in illa die. 21Nemo assumentum panni rudis assuit vestimento veteri; alioquin supplementum aufert aliquid ab eo, novum a veteri, et peior scissura fit. 22Et nemo mittit vinum novellum in utres veteres, alioquin dirumpet vinum utres et vinum perit et utres; sed vinum novum in utres novos ”. 23Et factum est, cum ipse sabbatis ambularet per sata, discipuli eius coeperunt praegredi vellentes spicas. 24Pharisaei autem dicebant ei: “ Ecce, quid faciunt sabbatis, quod non licet? ”. 25Et ait illis: “ Numquam legistis quid fecerit David, quando necessitatem habuit et esuriit ipse et qui cum eo erant? 26Quomodo introivit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum et panes propositionis manducavit, quos non licet manducare nisi sacerdotibus, et dedit etiam eis, qui cum eo erant? ”. 27Et dicebat eis: “ Sabbatum propter hominem factum est, et non homo propter sabbatum; 28itaque dominus est Filius hominis etiam sabbati ”.

will be added

X\