Marcum 15

1Et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus et scribis, id est universum concilium, vincientes Iesum duxerunt et tradiderunt Pilato. 2Et interrogavit eum Pilatus: “ Tu es rex Iudaeorum? ”. At ille respondens ait illi: “ Tu dicis ”. 3Et accusabant eum summi sacerdotes in multis. 4Pilatus autem rursum interrogabat eum dicens: “ Non respondes quidquam? Vide in quantis te accusant ”. 5Iesus autem amplius nihil respondit, ita ut miraretur Pilatus. 6Per diem autem festum dimittere solebat illis unum ex vinctis, quem peterent. 7Erat autem qui dicebatur Barabbas, vinctus cum seditiosis, qui in seditione fecerant homicidium. 8Et cum ascendisset turba, coepit rogare, sicut faciebat illis. 9Pilatus autem respondit eis et dixit: “ Vultis dimittam vobis regem Iudaeorum? ”. 10Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes. 11Pontifices autem concitaverunt turbam, ut magis Barabbam dimitteret eis. 12Pilatus autem iterum respondens aiebat illis: “ Quid ergo vultis faciam regi Iudaeorum? ”. 13At illi iterum clamaverunt: “ Crucifige eum! ”. 14Pilatus vero dicebat eis: “ Quid enim mali fecit? ”. At illi magis clamaverunt: “ Crucifige eum! ”. 15Pilatus autem, volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam et tradidit Iesum flagellis caesum, ut crucifigeretur. 16Milites autem duxerunt eum intro in atrium, quod est praetorium, et convocant totam cohortem. 17Et induunt eum purpuram et imponunt ei plectentes spineam coronam; 18et coeperunt salutare eum: “ Ave, rex Iudaeorum! ”, 19et percutiebant caput eius arundine et conspuebant eum et ponentes genua adorabant eum. 20Et postquam illuserunt ei, exuerunt illum purpuram et induerunt eum vestimentis suis. Et educunt illum, ut crucifigerent eum. 21Et angariant praetereuntem quempiam Simonem Cyrenaeum venientem de villa, patrem Alexandri et Rufi, ut tolleret crucem eius. 22Et perducunt illum in Golgotha locum, quod est interpretatum Calvariae locus. 23Et dabant ei myrrhatum vinum; ille autem non accepit. 24Et crucifigunt eum et dividunt vestimenta eius, mittentes sortem super eis, quis quid tolleret. 25Erat autem hora tertia, et crucifixerunt eum. 26Et erat titulus causae eius inscriptus: “ Rex Iudaeorum ”. 27Et cum eo crucifigunt duos latrones, unum a dextris et alium a sinistris eius. (28) 29Et praetereuntes blasphemabant eum moventes capita sua et dicentes: “ Vah, qui destruit templum et in tribus diebus aedificat; 30salvum fac temetipsum descendens de cruce! ”. 31Similiter et summi sacerdotes ludentes ad alterutrum cum scribis dicebant: “ Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere. 32Christus rex Israel descendat nunc de cruce, ut videamus et credamus ”. Etiam qui cum eo crucifixi erant, conviciabantur ei. 33Et, facta hora sexta, tenebrae factae sunt per totam terram usque in horam nonam. 34Et hora nona exclamavit Iesus voce magna: “ Heloi, Heloi, lema sabacthani? ”, quod est interpretatum: “ Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? ”. 35Et quidam de circumstantibus audientes dicebant: “ Ecce, Eliam vocat ”. 36Currens autem unus et implens spongiam aceto circumponensque calamo potum dabat ei dicens: “ Sinite, videamus, si veniat Elias ad deponendum eum ”. 37Iesus autem, emissa voce magna, exspiravit. 38Et velum templi scissum est in duo a sursum usque deorsum. 39Videns autem centurio, qui ex adverso stabat, quia sic clamans exspirasset, ait: “ Vere homo hic Filius Dei erat ”. 40Erant autem et mulieres de longe aspicientes, inter quas et Maria Magdalene et Maria Iacobi minoris et Iosetis mater et Salome, 41quae, cum esset in Galilaea, sequebantur eum et ministrabant ei, et aliae multae, quae simul cum eo ascenderant Hierosolymam. 42Et cum iam sero esset factum, quia erat Parasceve, quod est ante sabbatum, 43venit Ioseph ab Arimathaea nobilis decurio, qui et ipse erat exspectans regnum Dei, et audacter introivit ad Pilatum et petiit corpus Iesu. 44Pilatus autem miratus est si iam obisset, et, accersito centurione, interrogavit eum si iam mortuus esset, 45et, cum cognovisset a centurione, donavit corpus Ioseph. 46Is autem mercatus sindonem et deponens eum involvit sindone et posuit eum in monumento, quod erat excisum de petra, et advolvit lapidem ad ostium monumenti. 47Maria autem Magdalene et Maria Iosetis aspiciebant, ubi positus esset.

will be added

X\