Marcum 13

1Et cum egrederetur de tem plo, ait illi unus ex discipulis suis: “ Magister, aspice quales lapides et quales structurae ”. 2Et Iesus ait illi: “ Vides has magnas aedificationes? Hic non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur ”. 3Et cum sederet in montem Olivarum contra templum, interrogabat eum separatim Petrus et Iacobus et Ioannes et Andreas: 4“ Dic nobis: Quando ista erunt, et quod signum erit, quando haec omnia incipient consummari? ”. 5Iesus autem coepit dicere illis: “ Videte, ne quis vos seducat. 6Multi venient in nomine meo dicentes: “Ego sum”, et multos seducent. 7Cum audieritis autem bella et opiniones bellorum, ne timueritis; oportet fieri sed nondum finis. 8Exsurget enim gens super gentem, et regnum super regnum, erunt terrae motus per loca, erunt fames; initium dolorum haec. 9Videte autem vosmetipsos. Tradent vos conciliis, et in synagogis vapulabitis et ante praesides et reges stabitis propter me in testimonium illis. 10Et in omnes gentes primum oportet praedicari evangelium. 11Et cum duxerint vos tradentes, nolite praecogitare quid loquamini, sed, quod datum vobis fuerit in illa hora, id loquimini: non enim estis vos loquentes sed Spiritus Sanctus. 12Et tradet frater fratrem in mortem, et pater filium; et consurgent filii in parentes et morte afficient eos; 13et eritis odio omnibus propter nomen meum. Qui autem sustinuerit in finem, hic salvus erit. 14Cum autem videritis abominationem desolationis stantem, ubi non debet, qui legit, intellegat: tunc, qui in Iudaea sunt, fugiant in montes; 15qui autem super tectum, ne descendat nec introeat, ut tollat quid de domo sua; 16et, qui in agro erit, non revertatur retro tollere vestimentum suum. 17Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus! 18Orate vero, ut hieme non fiat: 19erunt enim dies illi tribulatio talis, qualis non fuit ab initio creaturae, quam condidit Deus, usque nunc, neque fiet. 20Et nisi breviasset Dominus dies, non fuisset salva omnis caro. Sed propter electos, quos elegit, breviavit dies. 21Et tunc, si quis vobis dixerit: “Ecce hic est Christus, ecce illic”, ne credideritis. 22Exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa et portenta ad seducendos, si potest fieri, electos. 23Vos autem videte; praedixi vobis omnia. 24Sed in illis diebus post tribulationem illam sol contenebrabitur, et luna non dabit splendorem suum, 25et erunt stellae de caelo decidentes, et virtutes, quae sunt in caelis, movebuntur. 26Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria. 27Et tunc mittet angelos et congregabit electos suos a quattuor ventis, a summo terrae usque ad summum caeli. 28A ficu autem discite parabolam: cum iam ramus eius tener fuerit et germinaverit folia, cognoscitis quia in proximo sit aestas. 29Sic et vos, cum videritis haec fieri, scitote quod in proximo sit in ostiis. 30Amen dico vobis: Non transiet generatio haec, donec omnia ista fiant. 31Caelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt. 32De die autem illo vel hora nemo scit, neque angeli in caelo neque Filius, nisi Pater. 33Videte, vigilate; nescitis enim, quando tempus sit. 34Sicut homo, qui peregre profectus reliquit domum suam et dedit servis suis potestatem, unicuique opus suum, ianitori quoque praecepit, ut vigilaret. 35Vigilate ergo; nescitis enim quando dominus domus veniat, sero an media nocte an galli cantu an mane; 36ne, cum venerit repente, inveniat vos dormientes. 37Quod autem vobis dico, omnibus dico: Vigilate! ”.

will be added

X\