Malachiae 3

1Ecce ego mittam angelum meum, et praeparabit viam an te faciem meam; et statim veniet ad templum suum Dominator, quem vos quaeritis, et angelus testamenti, quem vos vultis. Ecce venit, dicit Dominus exercituum; 2et quis poterit sustinere diem adventus eius, et quis stabit, cum apparebit? Ipse enim quasi ignis conflans et quasi herba fullonum; 3et sedebit conflans et emundans argentum et purgabit filios Levi et colabit eos quasi aurum et quasi argentum, et erunt Domino offerentes sacrificia in iustitia. 4Et placebit Domino sacrificium Iudae et Ierusalem sicut diebus pristinis et sicut annis antiquis. 5Et accedam ad vos in iudicio; et ero testis velox maleficis et adulteris et periuris et, qui opprimunt mercennarios, viduas et pupillos et flectunt ius peregrinorum nec timuerunt me, dicit Dominus exercituum. 6Ego enim Dominus et non mutatus sum; sed vos, filii lacob, nondum ad finem pervenistis. 7A diebus enim patrum vestrorum recessistis a praeceptis legitimis meis et non custodistis ea. Revertimini ad me, et revertar ad vos, dicit Dominus exercituum. Et dicitis: "In quo revertemur?". 8Numquid homo potest defraudare Deum? Sed vos defraudatis me. Et dicitis: "In quo defraudavimus te?". In decimis et in primitiis. 9Maledictione vos maledicti estis, quia me vos defraudatis, gens tota. 10Inferte omnem decimam in horreum, et sit cibus in domo mea; et probate me super hoc, dicit Dominus exercituum: si non aperuero vobis cataractas caeli et effudero vobis benedictionem usque ad abundantiam 11et increpabo pro vobis devorantem, et non corrumpet fructum terrae, nec erit sterilis vobis vinea in agro, dicit Dominus exercituum. 12Et beatos vos dicent omnes gentes; eritis enim vos terra desiderabilis, dicit Dominus exercituum. 13Invaluerunt super me verba vestra, dicit Dominus; 14et dicitis: "Quid locuti sumus contra te?". Dicitis: "Vanum est servire Deo; et, quod emolumentum, quia custodivimus praecepta eius et quia ambulavimus tristes coram Domino exercituum? 15Ergo nunc beatos dicimus arrogantes; siquidem aedificati sunt facientes impietatem et tentaverunt Deum et salvi facti sunt". 16Tunc locuti sunt timentes Dominum, unusquisque cum proximo suo. Et attendit Dominus et audivit; et scriptus est liber memorabilium coram eo timentibus Dominum et cogitantibus nomen eius. 17Erunt mihi, ait Dominus exercituum, in die, qua ego facio in peculium; et parcam eis, sicut parcit vir filio suo servienti sibi. 18Rursum videbitis quid sit inter iustum et impium, inter servientem Deo et non servientem ei. 19Ecce enim dies veniet succensa quasi caminus; et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula; et inflammabit eos dies veniens, dicit Dominus exercituum, quae non derelinquet eis radicem et ramum. 20Et orietur vobis timentibus nomen meum sol iustitiae et sanitas in pennis eius; et egrediemini et salietis sicut vituli saginati 21et calcabitis impios, cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum in die, quam ego facio, dicit Dominus exercituum. 22Mementote legis Moysi servi mei, cui mandavi in Horeb ad omnem Israel praecepta et iudicia. 23Ecce ego mittam vobis Eliam prophetam, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis; 24et convertet cor patrum ad filios et cor filiorum ad patres eorum, ne veniam et percutiam terram anathemate ".

will be added

X\