Malachiae 1

1Oraculum. Verbum Domini ad Israel in manu Malachiae. 2" Dilexi vos, dicit Dominus, et dixistis: "In quo dilexisti nos?". Nonne frater erat Esau Iacob?, dicit Dominus; et dilexi Iacob, 3Esau autem odio habui et posui montes eius in solitudinem et hereditatem eius thoibus deserti. 4Quod si dixerit Edom: "Destructi sumus, sed revertentes aedificabimus, quae destructa sunt", haec dicit Dominus exercituum: Isti aedificabunt, et ego destruam; et vocabuntur 'Termini impietatis' et 'Populus, cui iratus est Dominus usque in aeternum'. 5Et oculi vestri videbunt, et vos dicetis: "Magnificatus est Dominus ultra terminos Israel". 6Filius honorat patrem, et servus dominum suum. Si ergo pater ego sum, ubi est honor meus? Et si Dominus ego sum, ubi est timor meus?, dicit Dominus exercituum ad vos, o sacerdotes, qui despicitis nomen meum et dicitis: "In quo despeximus nomen tuum?". 7Offertis super altare meum panem pollutum et dicitis: "In quo polluimus te?". In eo quod dicitis: "Mensa Domini contemptibilis est". 8Si offeratis caecum ad immolandum, nonne malum est? Et si offeratis claudum et languidum, nonne malum est? Offer illud duci tuo, si placuerit ei, aut si susceperit faciem tuam!, dicit Dominus exercituum. 9Sed nunc deprecamini vultum Dei, ut misereatur vestri! De manu enim vestra factum est hoc. Num suscipiet facies vestras?, dicit Dominus exercituum. 10Quis est in vobis, qui claudat ostia, ne incendatis altare meum gratuito? Non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum; et munus non suscipiam de manu vestra. 11Ab ortu enim solis usque ad occasum magnum est nomen meum in gentibus, et in omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda, quia magnum nomen meum in gentibus, dicit Dominus exercituum. 12Vos autem polluistis illud in eo quod dicitis: "Mensa Domini contaminata est, et contemptibilis esca eius". 13Et dicitis: "Quantus labor!", et despicitis illam, dicit Dominus exercituum. Et infertis de rapinis claudum et languidum et infertis sicut munus. Numquid suscipiam illud de manu vestra?, dicit Dominus. 14Maledictus dolosus, qui habet in grege suo masculum et votum faciens immolat debile Domino. Quia Rex magnus ego, dicit Dominus exercituum, et nomen meum horribile in gentibus.

will be added

X\