Lucam 24

1Prima autem sabbatorum, valde diluculo venerunt ad monumentum portantes, quae paraverant, aromata. 2Et invenerunt lapidem revolutum a monumento; 3et ingressae non invenerunt corpus Domini Iesu. 4Et factum est, dum mente haesitarent de isto, ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti. 5Cum timerent autem et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas: “ Quid quaeritis viventem cum mortuis? 6Non est hic, sed surrexit. Recordamini qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilaea esset, 7dicens: “Oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum et crucifigi et die tertia resurgere” ”. 8Et recordatae sunt verborum eius 9et regressae a monumento nuntiaverunt haec omnia illis Undecim et ceteris omnibus. 10Erat autem Maria Magdalene et Ioanna et Maria Iacobi; et ceterae cum eis dicebant ad apostolos haec. 11Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista, et non credebant illis. 12Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum et procumbens videt linteamina sola; et rediit ad sua mirans, quod factum fuerat. 13Et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Ierusalem nomine Emmaus; 14et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus, quae acciderant. 15Et factum est, dum fabularentur et secum quaererent, et ipse Iesus appropinquans ibat cum illis; 16oculi autem illorum tenebantur, ne eum agnoscerent. 17Et ait ad illos: “ Qui sunt hi sermones, quos confertis ad invicem ambulantes? ”. Et steterunt tristes. 18Et respondens unus, cui nomen Cleopas, dixit ei: “ Tu solus peregrinus es in Ierusalem et non cognovisti, quae facta sunt in illa his diebus? ”. 19Quibus ille dixit: “ Quae? ”. Et illi dixerunt ei: “ De Iesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo; 20et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis et crucifixerunt eum. 21Nos autem sperabamus, quia ipse esset redempturus Israel; at nunc super haec omnia tertia dies hodie quod haec facta sunt. 22Sed et mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos, quae ante lucem fuerunt ad monumentum 23et, non invento corpore eius, venerunt dicentes se etiam visionem angelorum vidisse, qui dicunt eum vivere. 24Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum et ita invenerunt, sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non viderunt ”. 25Et ipse dixit ad eos: “ O stulti et tardi corde ad credendum in omnibus, quae locuti sunt Prophetae! 26Nonne haec oportuit pati Christum et intrare in gloriam suam? ”. 27Et incipiens a Moyse et omnibus Prophetis interpretabatur illis in omnibus Scripturis, quae de ipso erant. 28Et appropinquaverunt castello, quo ibant, et ipse se finxit longius ire. 29Et coegerunt illum dicentes: “ Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est iam dies ”. Et intravit, ut maneret cum illis. 30Et factum est, dum recumberet cum illis, accepit panem et benedixit ac fregit et porrigebat illis. 31Et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt eum; et ipse evanuit ab eis. 32Et dixerunt ad invicem: “ Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum loqueretur nobis in via et aperiret nobis Scripturas? ”. 33Et surgentes eadem hora regressi sunt in Ierusalem et invenerunt congregatos Undecim et eos, qui cum ipsis erant, 34dicentes: “ Surrexit Dominus vere et apparuit Simoni ”. 35Et ipsi narrabant, quae gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis. 36Dum haec autem loquuntur, ipse stetit in medio eorum et dicit eis: “ Pax vobis! ”. 37Conturbati vero et conterriti existimabant se spiritum videre. 38Et dixit eis: “ Quid turbati estis, et quare cogitationes ascendunt in corda vestra? 39Videte manus meas et pedes meos, quia ipse ego sum! Palpate me et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere ”. 40Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes. 41Adhuc autem illis non credentibus prae gaudio et mirantibus, dixit eis: “ Habetis hic aliquid, quod manducetur? ”. 42At illi obtulerunt ei partem piscis assi. 43Et sumens, coram eis manducavit. 44Et dixit ad eos: “ Haec sunt verba, quae locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia, quae scripta sunt in Lege Moysis et Prophetis et Psalmis de me ”. 45Tunc aperuit illis sensum, ut intellegerent Scripturas. 46Et dixit eis: “ Sic scriptum est, Christum pati et resurgere a mortuis die tertia, 47et praedicari in nomine eius paenitentiam in remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem. 48Vos estis testes horum. 49Et ecce ego mitto promissum Patris mei in vos; vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtutem ex alto ”. 50Eduxit autem eos foras usque in Bethaniam et, elevatis manibus suis, benedixit eis. 51Et factum est, dum benediceret illis, recessit ab eis et ferebatur in caelum. 52Et ipsi adoraverunt eum et regressi sunt in Ierusalem cum gaudio magno 53et erant semper in templo benedicentes Deum.

will be added

X\