Lucam 21

1Respiciens autem vidit eos, qui mittebant munera sua in gazophylacium, divites. 2Vidit autem quandam viduam pauperculam mittentem illuc minuta duo 3et dixit: “ Vere dico vobis: Vidua haec pauper plus quam omnes misit. 4Nam omnes hi ex abundantia sua miserunt in munera; haec autem ex inopia sua omnem victum suum, quem habebat, misit ”. 5Et quibusdam dicentibus de templo, quod lapidibus bonis et donis ornatum, esset dixit: 6“ Haec quae videtis, venient dies, in quibus non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur ”. 7Interrogaverunt autem illum dicentes: “ Praeceptor, quando ergo haec erunt, et quod signum, cum fieri incipient? ”. 8Qui dixit: “ Videte, ne seducamini. Multi enim venient in nomine meo dicentes: “Ego sum” et: “Tempus appropinquavit”. Nolite ergo ire post illos. 9Cum autem audieritis proelia et seditiones, nolite terreri; oportet enim primum haec fieri, sed non statim finis ”. 10Tunc dicebat illis: “ Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum; 11et terrae motus magni et per loca fames et pestilentiae erunt, terroresque et de caelo signa magna erunt. 12Sed ante haec omnia inicient vobis manus suas et persequentur tradentes in synagogas et custodias, et trahemini ad reges et praesides propter nomen meum; 13continget autem vobis in testimonium. 14Ponite ergo in cordibus vestris non praemeditari quemadmodum respondeatis; 15ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere vel contradicere omnes adversarii vestri. 16Trademini autem et a parentibus et fratribus et cognatis et amicis, et morte afficient ex vobis, 17et eritis odio omnibus propter nomen meum. 18Et capillus de capite vestro non peribit. 19In patientia vestra possidebitis animas vestras. 20Cum autem videritis circumdari ab exercitu Ierusalem, tunc scitote quia appropinquavit desolatio eius. 21Tunc, qui in Iudaea sunt, fugiant in montes; et, qui in medio eius, discedant; et, qui in regionibus, non intrent in eam. 22Quia dies ultionis hi sunt, ut impleantur omnia, quae scripta sunt. 23Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus! Erit enim pressura magna super terram et ira populo huic, 24et cadent in ore gladii et captivi ducentur in omnes gentes, et Ierusalem calcabitur a gentibus, donec impleantur tempora nationum. 25Et erunt signa in sole et luna et stellis, et super terram pressura gentium prae confusione sonitus maris et fluctuum, 26arescentibus hominibus prae timore et exspectatione eorum, quae supervenient orbi, nam virtutes caelorum movebuntur. 27Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate et gloria magna. 28His autem fieri incipientibus, respicite et levate capita vestra, quoniam appropinquat redemptio vestra ”. 29Et dixit illis similitudinem: “ Videte ficulneam et omnes arbores: 30cum iam germinaverint, videntes vosmetipsi scitis quia iam prope est aestas. 31Ita et vos, cum videritis haec fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei. 32Amen dico vobis: Non praeteribit generatio haec, donec omnia fiant. 33Caelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt. 34Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius vitae, et superveniat in vos repentina dies illa; 35tamquam laqueus enim superveniet in omnes, qui sedent super faciem omnis terrae. 36Vigilate itaque omni tempore orantes, ut possitis fugere ista omnia, quae futura sunt, et stare ante Filium hominis ”. 37Erat autem diebus docens in templo, noctibus vero exiens morabatur in monte, qui vocatur Oliveti. 38Et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum.

will be added

X\