Lucam 20

1Et factum est in una dierum, docente illo populum in tem plo et evangelizante, supervenerunt principes sacerdotum et scribae cum senioribus 2et aiunt dicentes ad illum: “ Dic nobis: In qua potestate haec facis, aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem? ”. 3Respondens autem dixit ad illos: “ Interrogabo vos et ego verbum; et dicite mihi: 4Baptismum Ioannis de caelo erat an ex hominibus? ”. 5At illi cogitabant inter se dicentes: “ Si dixerimus: “De caelo”, dicet: “Quare non credidistis illi?; 6si autem dixerimus: “Ex hominibus”, plebs universa lapidabit nos; certi sunt enim Ioannem prophetam esse ”. 7Et responderunt se nescire unde esset. 8Et Iesus ait illis: “ Neque ego dico vobis in qua potestate haec facio ”. 9Coepit autem dicere ad plebem parabolam hanc: “ Homo plantavit vineam et locavit eam colonis et ipse peregre fuit multis temporibus. 10Et in tempore misit ad cultores servum, ut de fructu vineae darent illi; cultores autem caesum dimiserunt eum inanem. 11Et addidit alterum servum mittere; illi autem hunc quoque caedentes et afficientes contumelia dimiserunt inanem. 12Et addidit tertium mittere; qui et illum vulnerantes eiecerunt. 13Dixit autem dominus vineae: “Quid faciam? Mittam filium meum dilectum; forsitan hunc verebuntur”. 14Quem cum vidissent coloni, cogitaverunt inter se dicentes: “Hic est heres. Occidamus illum, ut nostra fiat hereditas”. 15Et eiectum illum extra vineam occiderunt. Quid ergo faciet illis dominus vineae? 16Veniet et perdet colonos istos et dabit vineam aliis ”. Quo audito, dixerunt: “ Absit! ”. 17Ille autem aspiciens eos ait: “ Quid est ergo hoc, quod scriptum est: “Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli”? 18Omnis, qui ceciderit supra illum lapidem, conquassabitur; supra quem autem ceciderit, comminuet illum ”. 19Et quaerebant scribae et principes sacerdotum mittere in illum manus in illa hora et timuerunt populum; cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem istam. 20Et observantes miserunt insidiatores, qui se iustos simularent, ut caperent eum in sermone, et sic traderent illum principatui et potestati praesidis. 21Et interrogaverunt illum dicentes: “ Magister, scimus quia recte dicis et doces et non accipis personam, sed in veritate viam Dei doces. 22Licet nobis dare tributum Caesari an non? ”. 23Considerans autem dolum illorum dixit ad eos: 24“ Ostendite mihi denarium. Cuius habet imaginem et inscriptionem? ”. 25At illi dixerunt: “ Caesaris ”. Et ait illis: “ Reddite ergo, quae Caesaris sunt, Caesari et, quae Dei sunt, Deo ”. 26Et non potuerunt verbum eius reprehendere coram plebe et mirati in responso eius tacuerunt. 27Accesserunt autem quidam sadducaeorum, qui negant esse resurrectionem, et interrogaverunt eum 28dicentes: “ Magister, Moyses scripsit nobis, si frater alicuius mortuus fuerit habens uxorem et hic sine filiis fuerit, ut accipiat eam frater eius uxorem et suscitet semen fratri suo. 29Septem ergo fratres erant: et primus accepit uxorem et mortuus est sine filiis; 30et sequens 31et tertius accepit illam, similiter autem et septem non reliquerunt filios et mortui sunt. 32Novissima mortua est et mulier. 33Mulier ergo in resurrectione cuius eorum erit uxor? Si quidem septem habuerunt eam uxorem ”. 34Et ait illis Iesus: “ Filii saeculi huius nubunt et traduntur ad nuptias; 35illi autem, qui digni habentur saeculo illo et resurrectione ex mortuis, neque nubunt neque ducunt uxores. 36Neque enim ultra mori possunt: aequales enim angelis sunt et filii sunt Dei, cum sint filii resurrectionis. 37Quia vero resurgant mortui, et Moyses ostendit secus rubum, sicut dicit: “Dominum Deum Abraham et Deum Isaac et Deum Iacob”. 38Deus autem non est mortuorum sed vivorum: omnes enim vivunt ei ”. 39Respondentes autem quidam scribarum dixerunt: “ Magister, bene dixisti ”. 40Et amplius non audebant eum quidquam interrogare. 41Dixit autem ad illos: “ Quomodo dicunt Christum filium David esse? 42Ipse enim David dicit in libro Psalmorum: “Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, 43donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum”. 44David ergo Dominum illum vocat; et quomodo filius eius est? ”. 45Audiente autem omni populo, dixit discipulis suis: 46“ Attendite a scribis, qui volunt ambulare in stolis et amant salutationes in foro et primas cathedras in synagogis et primos discubitus in conviviis, 47qui devorant domos viduarum et simulant longam orationem. Hi accipient damnationem maiorem ”.

will be added

X\