Lucam 17

1Et ad discipulos suos ait: “ Impossibile est ut non ve niant scandala; vae autem illi, per quem veniunt! 2Utilius est illi, si lapis molaris imponatur circa collum eius et proiciatur in mare, quam ut scandalizet unum de pusillis istis. 3Attendite vobis! Si peccaverit frater tuus, increpa illum et, si paenitentiam egerit, dimitte illi; 4et si septies in die peccaverit in te et septies conversus fuerit ad te dicens: “Paenitet me”, dimittes illi ”. 5Et dixerunt apostoli Domino: “ Adauge nobis fidem! ”. 6Dixit autem Dominus: “ Si haberetis fidem sicut granum sinapis, diceretis huic arbori moro: “Eradicare et transplantare in mare”, et oboediret vobis. 7Quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem, qui regresso de agro dicet illi: “Statim transi, recumbe”, 8et non dicet ei: “Para, quod cenem, et praecinge te et ministra mihi, donec manducem et bibam, et post haec tu manducabis et bibes”? 9Numquid gratiam habet servo illi, quia fecit, quae praecepta sunt? 10Sic et vos, cum feceritis omnia, quae praecepta sunt vobis, dicite: “Servi inutiles sumus; quod debuimus facere, fecimus” ”. 11Et factum est, dum iret in Ierusalem, et ipse transibat per mediam Samariam et Galilaeam. 12Et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi, qui steterunt a longe 13et levaverunt vocem dicentes: “ Iesu praeceptor, miserere nostri! ”. 14Quos ut vidit, dixit: “ Ite, ostendite vos sacerdotibus ”. Et factum est, dum irent, mundati sunt. 15Unus autem ex illis, ut vidit quia sanatus est, regressus est cum magna voce magnificans Deum 16et cecidit in faciem ante pedes eius gratias agens ei; et hic erat Samaritanus. 17Respondens autem Iesus dixit: “ Nonne decem mundati sunt? Et novem ubi sunt? 18Non sunt inventi qui redirent, ut darent gloriam Deo, nisi hic alienigena? ”. 19Et ait illi: “ Surge, vade; fides tua te salvum fecit ”. 20Interrogatus autem a pharisaeis: “ Quando venit regnum Dei? ”, respondit eis et dixit: “ Non venit regnum Dei cum observatione, 21neque dicent: “Ecce hic” aut: “Illic”; ecce enim regnum Dei intra vos est ”. 22Et ait ad discipulos: “ Venient dies, quando desideretis videre unum diem Filii hominis et non videbitis. 23Et dicent vobis: “Ecce hic”, “Ecce illic”; nolite ire neque sectemini. 24Nam sicut fulgur coruscans de sub caelo in ea, quae sub caelo sunt, fulget, ita erit Filius hominis in die sua. 25Primum autem oportet illum multa pati et reprobari a generatione hac. 26Et sicut factum est in diebus Noe, ita erit et in diebus Filii hominis: 27edebant, bibebant, uxores ducebant, dabantur ad nuptias, usque in diem, qua intravit Noe in arcam, et venit diluvium et perdidit omnes. 28Similiter sicut factum est in diebus Lot: edebant, bibebant, emebant, vendebant, plantabant, aedificabant; 29qua die autem exiit Lot a Sodomis, pluit ignem et sulphur de caelo et omnes perdidit. 30Secundum haec erit, qua die Filius hominis revelabitur. 31In illa die, qui fuerit in tecto, et vasa eius in domo, ne descendat tollere illa; et, qui in agro, similiter non redeat retro. 32Memores estote uxoris Lot. 33Quicumque quaesierit animam suam salvam facere, perdet illam; et, quicumque perdiderit illam, vivificabit eam. 34Dico vobis: Illa nocte erunt duo in lecto uno: unus assumetur, et alter relinquetur; 35duae erunt molentes in unum: una assumetur, et altera relinquetur ”. (36) 37Respondentes dicunt illi: “ Ubi, Domine? ”. Qui dixit eis: “ Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilae ”.

will be added

X\