Leviticus 7

1Haec quoque est lex sacrificii pro delicto: sanctum sanctorum est, 2idcirco, ubi immolatur holocaustum, mactabitur et victima pro delicto; sanguis eius per gyrum fundetur altaris. 3Omnemque adipem offeret ex ea, caudam scilicet et adipem, qui operit vitalia, 4duos renunculos et pinguedinem, quae super eos iuxta ilia est, reticulumque iecoris, quem iuxta renunculos, auferet; 5et adolebit ea sacerdos super altare ut incensum Domino: sacrificium pro delicto est. 6Omnis masculus de sacerdotali genere in loco sancto vescetur his carnibus, quia sanctum sanctorum est. 7Sicut sacrificium pro peccato, ita et sacrificium pro delicto, utriusque hostiae lex una est; ad sacerdotem, qui eam obtulerit, pertinebit. 8Sacerdos, qui offert holocaustum cuiusdam viri, habebit pellem victimae, 9et omne sacrificium similae, quod coquitur in clibano, et, quidquid in frixorio vel in sartagine praeparatur, eius erit sacerdotis, a quo offertur; 10et omne sacrificium similae sive oleo conspersum sive aridum fuerit, cunctis filiis Aaron aequa mensura per singulos dividetur. 11Haec est lex hostiae pacificorum quae offertur Domino; 12si pro gratiarum actione fuerit oblatio, offerent panes absque fermento conspersos oleo et lagana azyma uncta oleo coctamque similam ut collyridas olei admixtione conspersas, 13panes quoque fermentatos cum hostia pacificorum pro gratiarum actione, 14ex quibus unus offeretur munus Domino et erit sacerdotis, qui fundet hostiae sanguinem. 15Cuius carnes eadem comedentur die, nec remanebit ex eis quidquam usque mane. 16Si voto vel sponte quisquam obtulerit hostiam, eadem similiter edetur die; sed et si quid in crastinum remanserit, vesci licitum est; 17quidquid autem tertius invenerit dies, ignis absumet. 18Si quis de carnibus victimae pacificorum die tertio comederit, irrita fiet oblatio nec proderit offerenti; quin potius, quaecumque anima tali se edulio contaminarit, praevaricationis rea erit. 19Caro, quae aliquid tetigerit immundum, non comedetur, sed comburetur igni; ceterum carne, qui fuerit mundus, vescetur. 20Anima polluta, quae ederit de carnibus hostiae pacificorum, quae oblata est Domino, peribit de populis suis; 21et, quae tetigerit immunditiam hominis vel iumenti, sive omnis rei abominabilis, quae polluere potest, et comederit de huiuscemodi carnibus, interibit de populis suis ". 22Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: 23" Loquere filiis Israel: Adipem bovis et ovis et caprae non comedetis. 24Adipem cadaveris morticini et eius animalis, quod a bestia laceratum est, habebitis in usus varios, sed non comedetis. 25Si quis adipem, qui offertur in incensum Domini, comederit, peribit de populo suo. 26Sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo, tam de avibus quam de pecoribus; 27omnis anima, quae ederit sanguinem, peribit de populis suis ". 28Locutus est Dominus ad Moysen dicens: 29" Loquere filiis Israel: Qui offert victimam pacificorum Domino, afferat oblationem suam Domino de victima pacificorum. 30Tenebit manibus incensa Domini, adipem scilicet et pectusculum afferet; pectusculum, ut elevetur coram Domino. 31Et sacerdos adolebit adipem super altare; pectusculum autem erit Aaron et filiorum eius. 32Armus quoque dexter de pacificorum hostiis cedet in munus sacerdotis. 33Qui de filiis Aaron obtulerit sanguinem et adipem victimae pacificorum, ipse habebit armum dextrum in portione sua; 34pectusculum enim elationis et armum donationis tuli a filiis Israel de hostiis eorum pacificis et dedi Aaron sacerdoti ac filiis eius, lege perpetua, ab omni populo Israel ". 35Haec est portio Aaron et filiorum eius de incensis Domini die, qua applicavit eos, ut sacerdotio fungerentur; 36et quae praecepit dari eis Dominus a filiis Israel die, qua unxit eos, religione perpetua in generationibus eorum. 37Ista est lex holocausti et oblationis similae et sacrificii pro peccato atque delicto et pro consecratione et pacificorum victimis, 38quam constituit Dominus Moysi in monte Sinai, quando mandavit filiis Israel, ut offerrent oblationes suas Domino in deserto Sinai.

will be added

X\