Leviticus 2

1Anima cum obtulerit oblationem sacrificii farinae Domino, simila erit eius oblatio, fundetque super eam oleum et ponet tus 2ac deferet ad filios Aaron sacerdotes, tolletque ex eo pugillum plenum similae et olei ac totum tus, et sacerdos adolebit memoriale super altare, incensum odoris suavissimi Domino. 3Quod autem reliquum fuerit de sacrificio, erit Aaron et filiorum eius: sanctum sanctorum de incensis Domini. 4Cum autem obtuleris sacrificium similae coctum in clibano: de simila erunt panes, scilicet absque fermento conspersi oleo et lagana azyma oleo lita; 5si oblatio tua fuerit de sartagine, simila erit, conspersa oleo et absque fermento; 6divides eam minutatim et fundes super eam oleum: oblatio similae est. 7Sin autem de frixorio fuerit sacrificium, aeque simila oleo conspergetur. 8Et deferes oblationem ex his Domino factam tradens manibus sacerdotis, 9qui afferet eam ad altare, tollet memoriale de sacrificio et adolebit super altare: incensum odoris suavissimi Domino. 10Quidquid autem reliquum est, erit Aaron et filiorum eius: sanctum sanctorum de incensis Domini. 11Omnis oblatio similae, quam offeretis Domino, absque fermento fiet, quia nihil fermenti ac mellis adolebitis incensum Domino. 12Primitias tantum eorum offeretis tamquam munera Domino; super altare vero non ponentur in odorem suavitatis. 13Quidquid obtuleris sacrificii, similae sale condies nec auferes sal foederis Dei tui de sacrificio tuo: in omni oblatione tua offeres sal. 14Sin autem obtuleris munus primarum frugum tuarum Domino, spicas tostas igni et grana fracta farris recentis offeres in sacrificium primarum frugum tuarum 15fundens supra oleum et tus imponens: similae oblatio est. 16De qua adolebit sacerdos tamquam memoriale partem farris fracti et olei ac totum tus.

will be added

X\