Leviticus 19

1Locutus est Dominus ad Moysen dicens: 2" Loquere ad omnem coetum filiorum Israel et dices ad eos: Sancti estote, quia sanctus sum ego, Dominus Deus vester. 3Unusquisque matrem et patrem suum timeat. Sabbata mea custodite. Ego Dominus Deus vester. 4Nolite converti ad idola nec deos conflatiles faciatis vobis. Ego Dominus Deus vester. 5Si immolaveritis hostiam pacificorum Domino, immolabitis eam ita ut sit vobis placabilis. 6Eo die, quo fuerit immolata, comedetur et die altero; quidquid autem residuum fuerit in diem tertium, igne comburetur. 7Si quid post biduum comestum fuerit, profanum erit neque acceptabile. 8Qui manducaverit illud, portabit iniquitatem suam, quia sanctum Domini polluit, et peribit anima illa de populo suo. 9Cum messueris segetes terrae tuae, non tondebis usque ad marginem agri tui nec remanentes spicas colliges. 10Neque in vinea tua racemos et grana decidentia congregabis, sed pauperibus et peregrinis carpenda dimittes. Ego Dominus Deus vester. 11Non facietis furtum. Non mentiemini, nec decipiet unusquisque proximum suum. 12Non periurabis in nomine meo nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus. 13Non facies calumniam proximo tuo nec spoliabis eum. Non morabitur merces mercennarii apud te usque mane. 14Non maledices surdo nec coram caeco pones offendiculum; sed timebis Deum tuum. Ego Dominus. 15Non facietis, quod iniquum est in iudicio. Non consideres personam pauperis nec honores vultum potentis. Iuste iudica proximo tuo. 16Non eris criminator et susurro in populo tuo. Non stabis contra sanguinem proximi tui. Ego Dominus. 17Ne oderis fratrem tuum in corde tuo; argue eum, ne habeas super illo peccatum. 18Non quaeres ultionem nec irasceris civibus tuis. Diliges proximum tuum sicut teipsum. Ego Dominus. 19Leges meas custodite. Iumenta tua non facies coire cum alterius generis animantibus. Agrum tuum non seres diverso semine. Veste, quae ex duobus texta est, non indueris. 20Homo, si dormierit cum muliere coitu seminis, quae sit ancilla destinata viro et tamen pretio non redempta nec libertate donata, vapulabunt ambo et non morientur, quia non fuit libera. 21Et in sacrificium suum pro delicto offeret Domino ad ostium tabernaculi conventus arietem; 22expiabitque eum sacerdos ariete a peccato eius coram Domino, et dimittetur ei peccatum, quod peccavit. 23Quando ingressi fueritis terram et plantaveritis omnimoda ligna pomifera, non auferetis praeputia eorum, id est poma, quae germinant; tribus annis erunt vobis immunda ut praeputia, nec edetis ex eis. 24Quarto anno omnis fructus eorum sanctificabitur laudabilis Domino. 25Quinto autem anno comedetis fructus eorum, ut augeatur vobis proventus eorum. Ego Dominus Deus vester. 26Non comedetis cum sanguine. Non augurabimini nec observabitis omina. 27Neque in rotundum attondebitis marginem comae nec truncabis barbam. 28Et super mortuo non incidetis carnem vestram neque figuras aliquas in cute incidetis vobis. Ego Dominus. 29Ne polluas et prostituas filiam tuam, ne contaminetur terra et impleatur piaculo. 30Sabbata mea custodite et sanctuarium meum metuite. Ego Dominus. 31Non declinetis ad pythones nec ab hariolis aliquid sciscitemini, ut polluamini per eos. Ego Dominus Deus vester. 32Coram cano capite consurge et honora personam senis; et time Deum tuum. Ego Dominus. 33Si habitaverit tecum advena in terra vestra, non opprimetis eum; 34sed sit inter vos quasi indigena, et diliges eum sicut teipsum: fuistis enim et vos advenae in terra Aegypti. Ego Dominus Deus vester. 35Nolite facere iniquum aliquid in iudicio, in regula, in pondere, in mensura. 36Statera iusta, aequa pondera, iustum ephi aequumque hin sint vobis. Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Aegypti. 37Custodite omnia praecepta mea et universa iudicia et facite ea. Ego Dominus ".

will be added

X\