Leviticus 18

1Locutus est Dominus ad Moysen dicens: 2" Loquere fi liis Israel et dices ad eos: Ego Dominus Deus vester. 3Iuxta consuetudinem terrae Aegypti, in qua habitastis, non facietis; et iuxta morem regionis Chanaan, ad quam ego introducturus sum vos, non agetis nec in legitimis eorum ambulabitis. 4Facietis iudicia mea et praecepta mea servabitis et ambulabitis in eis. Ego Dominus Deus vester. 5Custodite leges meas atque iudicia; quae faciens homo vivet in eis. Ego Dominus. 6Omnis homo ad consanguineum suum non accedet, ut revelet turpitudinem eius. Ego Dominus. 7Turpitudinem patris et turpitudinem matris tuae non discooperies: mater tua est, non revelabis turpitudinem eius. 8Turpitudinem uxoris patris tui non discooperies, turpitudo enim patris tui est. 9Turpitudinem sororis tuae ex patre sive ex matre, quae domi vel foris genita est, non revelabis. 10Turpitudinem filiae filii tui vel neptis ex filia non revelabis, quia turpitudo tua est. 11Turpitudinem filiae uxoris patris tui, quam peperit patri tuo et est soror tua, non revelabis. 12Turpitudinem sororis patris tui non discooperies, quia caro est patris tui. 13Turpitudinem sororis matris tuae non revelabis, eo quod caro sit matris tuae. 14Turpitudinem patrui tui non revelabis nec accedes ad uxorem eius, quae tibi affinitate coniungitur. 15Turpitudinem nurus tuae non revelabis, quia uxor filii tui est, nec discooperies ignominiam eius. 16Turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis, quia turpitudo fratris tui est. 17Turpitudinem mulieris et filiae eius non revelabis. Filiam filii eius et filiam filiae illius non sumes, ut reveles ignominiam eius, quia caro illius sunt: nefas est. 18Sororem uxoris tuae aemulam illius non accipies nec revelabis turpitudinem eius, adhuc illa vivente. 19Ad mulierem, quae patitur menstrua, non accedes nec revelabis foeditatem eius. 20Cum uxore proximi tui non coibis nec seminis commixtione maculaberis. 21De semine tuo non dabis, ut consecretur idolo Moloch, nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus. 22Cum masculo non commisceberis coitu femineo: abominatio est. 23Cum omni pecore non coibis nec maculaberis cum eo. Mulier non succumbet iumento nec miscebitur ei, quia scelus est. 24Ne polluamini in omnibus his, quibus contaminatae sunt universae gentes, quas ego eiciam ante conspectum vestrum 25et quibus polluta est terra, cuius ego scelera visitavi, et evomuit habitatores suos. 26Vos autem custodite legitima mea atque iudicia et non faciatis ex omnibus abominationibus istis tam indigena quam colonus, qui peregrinatur apud vos. 27Omnes enim execrationes istas fecerunt accolae terrae, qui fuerunt ante vos, et polluerunt eam. 28Cavete ergo, ne et vos similiter evomat, cum pollueritis eam, sicut evomuit gentem, quae fuit ante vos. 29Omnis enim anima, quae fecerit de abominationibus his quippiam, peribit de medio populi sui. 30Custodite mandata mea. Nolite facere legitima abominabilia, quae fecerunt hi, qui fuerunt ante vos, et ne polluamini in eis. Ego Dominus Deus vester ".

will be added

X\