Leviticus 15

1Locutus est Dominus ad Moysen et Aaron dicens: 2" Loquimini filiis Israel et dicite eis: Vir, si patitur fluxum seminis, immundus erit. 3Et tunc iudicabitur huic vitio subiacere: sive emiserit caro eius fluxum suum vel occluserit se a fluxu. 4Omne stratum, in quo iacuerit, immundum erit, et ubicumque sederit. 5Si quis hominum tetigerit lectum eius, lavabit vestimenta sua, et ipse lotus aqua immundus erit usque ad vesperum. 6Si sederit, ubi ille sederat, et ipse lavabit vestimenta sua et lotus aqua immundus erit usque ad vesperum. 7Qui tetigerit carnem eius, lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua immundus erit usque ad vesperum. 8Si salivam huiuscemodi homo iecerit super eum, qui mundus est, hic lavabit vestem suam et lotus aqua immundus erit usque ad vesperum. 9Sagma, super quo sederit, immundum erit; 10et quicumque tetigerit omne, quod sub eo fuerit, qui fluxum seminis patitur, pollutus erit usque ad vesperum. Qui portaverit horum aliquid, lavabit vestem suam et ipse lotus aqua immundus erit usque ad vesperum. 11Omnis, quem tetigerit, qui fluxum patitur, non lotis ante manibus, lavabit vestimenta sua et lotus aqua immundus erit usque ad vesperum. 12Vas fictile, quod tetigerit, confringetur; vas autem ligneum lavabitur aqua. 13Si sanatus fuerit, qui huiuscemodi sustinet passionem, numerabit septem dies ad emundationem sui et, lotis vestibus ac toto corpore in aquis viventibus, erit mundus. 14Die autem octavo sumet duos turtures aut duos pullos columbae et veniet in conspectu Domini ad ostium tabernaculi conventus dabitque eos sacerdoti. 15Qui faciet unum in sacrificium pro peccato et alterum in holocaustum; expiabitque eum coram Domino et emundabitur a fluxu seminis sui. 16Vir, de quo egreditur semen, lavabit aqua omne corpus suum et immundus erit usque ad vesperum. 17Vestem et pellem, super quam fuerit semen effusum, lavabitur aqua et immunda erit usque ad vesperum. 18Si cum muliere coierit vir, lavabunt se aqua et immundi erunt usque ad vesperum. 19Mulier, quae redeunte mense patitur fluxum sanguinis, septem diebus separabitur. Omnis, qui tetigerit eam, immundus erit usque ad vesperum; 20et in quo iacuerit vel sederit diebus separationis suae, polluetur. 21Qui tetigerit lectum eius, lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua immundus erit usque ad vesperum. 22Omne vas, super quo illa sederit, quisquis attigerit, lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua pollutus erit usque ad vesperum. 23Et quicumque tetigerit omne, quod fuerit super lectum vel supellectilem, in qua illa sederit, immundus erit usque ad vesperum. 24Si coierit cum ea vir tempore sanguinis menstrualis, immundus erit septem diebus, et omne stratum, in quo dormierit, polluetur. 25Mulier, quae patitur multis diebus fluxum sanguinis non in tempore menstruali vel quae post menstruum sanguinem fluere non cessat, quamdiu huic subiacet passioni, immunda erit quasi sit in tempore menstruo. 26Omne stratum, in quo dormierit, et vas, in quo sederit, pollutum erit. 27Quicumque tetigerit ea, polluetur; lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua immundus erit usque ad vesperum. 28Si steterit sanguis et fluere cessarit, numerabit septem dies et deinde munda erit. 29Et octavo die assumet pro se duos turtures vel duos pullos columbae afferetque sacerdoti ad ostium tabernaculi conventus. 30Qui unum faciet in sacrificium pro peccato et alterum in holocaustum; expiabitque eam coram Domino a fluxu immunditiae eius. 31Docebitis ergo filios Israel, ut caveant immunditiam, ne moriantur in sordibus suis, cum polluerint habitaculum meum, quod est inter eos. 32Ista est lex eius, qui patitur fluxum seminis et de quo egreditur semen et polluitur, 33et quae menstruis temporibus separatur vel quae iugi fluit sanguine, et hominis, qui dormierit cum immunda ".

will be added

X\