Lamentationes 5

1Recordare, Domine, quid acci derit nobis; intuere et respice opprobrium nostrum. 2Hereditas nostra versa est ad alienos, domus nostrae ad extraneos. 3Pupilli facti sumus absque patre, matres nostrae quasi viduae. 4Aquam nostram pecunia bibimus, ligna nostra pretio comparamus. 5Iugum in cervicibus nostris minamur; lassis non datur requies. 6Aegyptiis dedimus manum et Assyriis, ut saturaremur pane. 7Patres nostri peccaverunt et non sunt, et nos iniquitates eorum portamus. 8Servi dominantur nostri; non est qui redimat de manu eorum. 9Vitae nostrae periculo afferimus panem nobis a facie gladii in deserto. 10Pellis nostra quasi clibanus exusta est propter aestum famis. 11Mulieres in Sion humiliaverunt et virgines in civitatibus Iudae. 12Principes manu eorum suspensi sunt; facies senum honorem non habuerunt. 13Adulescentes molam portaverunt, et pueri sub lignis corruerunt. 14Senes deficiunt de portis, iuvenes de choro psallentium. 15Defecit gaudium cordis nostri; versus est in luctum chorus noster. 16Cecidit corona capitis nostri; vae nobis, quia peccavimus! 17Propterea maestum factum est cor nostrum, ideo contenebrati sunt oculi nostri, 18propter montem Sion, quia desolatus est: vulpes ambulant in eo. 19Tu autem, Domine, in aeternum permanebis, solium tuum in generationem et generationem. 20Quare in perpetuum oblivisceris nostri, derelinques nos in longitudinem dierum? 21Converte nos, Domine, ad te, et convertemur; innova dies nostros sicut a principio. 22Ergone proiciens reppulisti nos, iratus es contra nos vehementer?

will be added

X\