Lamentationes 3

1ALEPH. Ego vir videns paupertatem meam in virga indignationis eius. 2ALEPH. Me minavit et adduxit in tenebras et non in lucem. 3ALEPH. Tantum in me vertit et convertit manum suam tota die. 4BETH. Consumpsit pellem meam et carnem meam, contrivit ossa mea. 5BETH. Aedificavit in gyro meo et circumdedit me felle et labore. 6BETH. In tenebrosis collocavit me quasi mortuos sempiternos. 7GHIMEL. Circumaedificavit adversum me, ut non egrediar, aggravavit compedem meum. 8GHIMEL. Sed et cum clamavero et rogavero, exclusit orationem meam. 9GHIMEL. Conclusit vias meas lapidibus quadris, semitas meas subvertit. 10DALETH. Ursus insidians factus est mihi, leo in absconditis. 11DALETH. Semitas meas subvertit et confregit me, posuit me desolatam. 12DALETH. Tetendit arcum suum et posuit me quasi signum ad sagittam. 13HE. Misit in renibus meis filias pharetrae suae. 14HE. Factus sum in derisum omni populo meo, canticum eorum tota die. 15HE. Replevit me amaritudinibus, inebriavit me absinthio. 16VAU. Et fregit in glarea dentes meos, depressit me cinere. 17VAU. Et repulsa est a pace anima mea, oblitus sum bonorum. 18VAU. Et dixi: " Periit splendor meus et spes mea a Domino ". 19ZAIN. Recordare paupertatis et peregrinationis meae, absinthii et fellis. 20ZAIN. Memoria memor est et tabescit in me anima mea. 21ZAIN. Haec recolam in corde meo, ideo sperabo. 22HETH. Misericordiae Domini, quia non sumus consumpti, quia non defecerunt miserationes eius. 23HETH. Novae sunt omni mane, magna est fides tua. 24HETH. " Pars mea Dominus, dixit anima mea; propterea exspectabo eum ". 25TETH. Bonus est Dominus sperantibus in eum, animae quaerenti illum. 26TETH. Bonum est praestolari cum silentio salutare Domini. 27TETH. Bonum est viro, cum portaverit iugum ab adulescentia sua. 28IOD. Sedebit solitarius et tacebit, cum istud imponitur ei. 29IOD. Ponet in pulvere os suum, si forte sit spes. 30IOD. Dabit percutienti se maxillam, saturabitur opprobriis. 31CAPH. Quia non repellet in sempiternum Dominus. 32CAPH. Quia si afflixit, et miserebitur secundum multitudinem misericordiarum suarum. 33CAPH. Non enim humiliat ex corde suo et affligit filios hominum. 34LAMED. Conterere sub pedibus suis omnes vinctos terrae. 35LAMED. Declinare iudicium viri in conspectu vultus Altissimi. 36LAMED. Pervertere hominem in iudicio suo, num Dominus haec ignorat? 37MEM. Quis est iste, qui dixit, et factum est? Dominus non iussit? 38MEM. Ex ore Altissimi nonne egrediuntur et mala et bona? 39MEM. Quid murmurabit homo vivens, vir pro peccatis suis? 40NUN. " Scrutemur vias nostras et quaeramus et revertamur ad Dominum. 41NUN. Levemus corda nostra cum manibus ad Dominum in caelos. 42NUN. Nos inique egimus et rebelles fuimus; idcirco tu inexorabilis fuisti. 43SAMECH. Operuisti in furore et percussisti nos; occidisti nec pepercisti. 44SAMECH. Opposuisti nubem tibi, ne transeat oratio. 45SAMECH. In eradicationem et abiectionem posuisti nos in medio populorum. 46PHE. Aperuerunt super nos os suum omnes inimici nostri. 47PHE. Formido et fovea facta est nobis, vastatio et contritio ". 48PHE. Rivos aquarum deducit oculus meus in contritione filiae populi mei. 49AIN. Oculus meus lacrimas effundit nec tacet, eo quod non sit requies. 50AIN. Donec respiciat et videat Dominus de caelis. 51AIN. Oculus meus affligit animam meam prae cunctis filiabus urbis meae. 52SADE. Venatione venati sunt me quasi avem inimici mei gratis. 53SADE. Perdiderunt in lacu vitam meam et iecerunt lapides super me. 54SADE. Inundaverunt aquae super caput meum, dixi: " Perii ". 55COPH. Invocavi nomen tuum, Domine, de profunditate lacus. 56COPH. Vocem meam audisti: " Ne avertas aurem tuam a singultu meo et clamoribus ". 57COPH. Appropinquasti in die, quando invocavi te, dixisti: " Ne timeas ". 58RES. Iudicasti, Domine, causam animae meae, redemisti vitam meam. 59RES. Vidisti, Domine, afflictionem meam; iudica iudicium meum. 60RES. Vidisti omnem furorem eorum, universas cogitationes eorum adversum me. 61SIN. Audisti opprobrium eorum, Domine, omnes cogitationes eorum adversum me. 62SIN. Labia insurgentium mihi et meditationes eorum adversum me tota die. 63SIN. Sessionem eorum et resurrectionem eorum vide; ego sum psalmus eorum. 64THAU. Reddes eis vicem, Domine, iuxta opera manuum suarum. 65THAU. Dabis eis duritiam cordis, exsecrationem tuam. 66THAU. Persequeris in furore et conteres eos sub caelis tuis, Domine.

will be added

X\