Iudicum 21

1Iuraverunt autem filii Israel in Maspha et dixerunt: " Nullus nostrum dabit filiis Beniamin de filiabus suis uxorem ". 2Venitque populus in Bethel, et in conspectu Dei sedentes usque ad vesperam levaverunt vocem et magno ululatu coeperunt flere dicentes: 3" Quare, Domine, Deus Israel, factum est hoc in populo tuo, ut hodie una tribus auferretur de Israel? ". 4Altera autem die diluculo consurgentes exstruxerunt altare obtuleruntque ibi holocausta et pacificas victimas 5et dixerunt: " Quis non ascendit in congregationem ad Dominum de universis tribubus Israel? ". Grandi enim se iuramento constrinxerant interfici eos, qui non ascendissent ad Dominum in Maspha. 6Ductique paenitentia filii Israel super fratre suo Beniamin coeperunt dicere: " Ablata est hodie una tribus de Israel. 7Quid faciemus, ut, qui remanserunt, uxores accipiant? Omnes enim in commune iuravimus per Dominum non daturos nos his filias nostras ". 8Idcirco dixerunt: " Quis est de universis tribubus Israel, qui non ascendit ad Dominum in Maspha? ". Et ecce nemo de Iabes Galaad in castra venerat ad congregationem, 9et, cum populus recenseretur, nullus ex eis repertus est. 10Misit itaque coetus decem milia viros robustissimos et praeceperunt eis: " Ite et percutite habitatores Iabes Galaad in ore gladii tam uxores quam parvulos eorum. 11Et hoc erit, quod observare debetis: Omne generis masculini et mulieres, quae cognoverunt viros, interficite; virgines autem reservate ". 12Inventaeque sunt de Iabes Galaad quadringentae virgines, quae nescierunt viri torum, et adduxerunt eas in castra in Silo in terra Chanaan. 13Misitque coetus nuntios ad filios Beniamin, qui erant in petra Remmon, et dederunt eis pacem. 14Veneruntque filii Beniamin in illo tempore, et datae sunt eis uxores de filiabus Iabes Galaad; alias autem non reppererunt, quas simili modo traderent. 15Populusque valde doluit de Beniamin, quia fecerat Dominus confractionem in tribubus Israel. 16Dixeruntque seniores coetus: " Quid faciemus reliquis, qui non acceperunt uxores? Omnes in Beniamin feminae conciderunt ". 17Et dixerunt: " Possessio eorum, qui effugerunt, erit Beniamin, ne una tribus deleatur ex Israel. 18Filias autem nostras eis dare non possumus, constricti hoc iuramento: "Maledictus, qui dederit de filiabus suis uxorem Beniamin!" ". 19Ceperuntque consilium atque dixerunt: " Ecce sollemnitas Domini est in Silo anniversaria, quae sita est ad septentrionem urbis Bethel et ad orientalem plagam viae, quae de Bethel tendit ad Sichimam et ad meridiem oppidi Lebona ". 20Praeceperuntque filiis Beniamin atque dixerunt: "Ite et latitate in vineis; 21cumque videritis filias Silo ad ducendos choros ex more procedere, exite repente de vineis et rapite ex eis singuli uxores singulas et pergite in terram Beniamin ". 22Cumque venerint patres earum ac fratres et apud nos queri coeperint, dicemus eis: " Miseremini nostri et eorum; non enim acceperunt unusquisque uxorem in bello, et vos, si dedissetis eis, deliquissetis ". 23Feceruntque filii Beniamin, ut sibi fuerat imperatum, et iuxta numerum suum rapuerunt sibi de his, quae ducebant choros, uxores singulas; abieruntque in possessionem suam aedificantes urbes et habitantes in eis. 24Filii quoque Israel reversi sunt inde illo tempore unusquisque ad tribum et familiam suam in possessionem suam. 25In diebus illis non erat rex in Israel, sed unusquisque, quod sibi rectum videbatur, hoc faciebat.

will be added

X\