Iudicum 18

1In diebus illis non erat rex in Israel, et tribus Dan quaere bat possessionem sibi, ut habitaret in ea; usque ad illum enim diem inter ceteras tribus sortem non acceperat. 2Miserunt igitur filii Dan stirpis et familiae suae quinque viros fortissimos de Saraa et Esthaol, ut explorarent terram et diligenter inspicerent, dixeruntque eis: " Ite et considerate terram ". Qui cum venissent in montem Ephraim usque ad domum Michae, pernoctaverunt ibi. 3Cum essent prope domum Michae, agnoscentes vocem adulescentis Levitae declinaverant illuc dicentes ad eum: " Quis te huc adduxit? Quid hic agis? Quam ob causam huc venire voluisti? ". 4Qui respondit eis: " Haec et haec praestitit mihi Michas et me mercede conduxit, ut sim ei sacerdos ". 5Rogaveruntque eum, ut consuleret Deum, ut scire possent an prospero itinere pergerent, et res haberet effectum. 6Qui respondit eis: " Ite cum pace; Dominus respicit viam vestram et iter, quo pergitis ". 7Euntes itaque quinque viri venerunt Lais videruntque populum habitantem in ea absque ullo timore iuxta Sidoniorum consuetudinem, securum et quietum, nullo eis penitus resistente, magnarumque opum et procul a Sidoniis neque in societate cum Syria. 8Reversique ad fratres suos in Saraa et Esthaol et quid egissent sciscitantibus, responderunt: 9" Surgite, et ascendamus adversus eos. Vidimus enim terram valde opulentam et uberem, et vos neglegetis? Nolite cessare; eamus et possideamus eam. 10Intrabimus ad securos in regionem latissimam; tradetque nobis Deus locum, in quo nullius rei est penuria eorum, quae sunt in terra ". 11Profecti igitur sunt de cognatione Dan, de Saraa et Esthaol, sescenti viri accincti armis bellicis. 12Ascendentesque castrametati sunt in Cariathiarim Iudae, qui locus ex eo tempore Castrorum Dan nomen accepit et est post tergum Cariathiarim. 13Inde transierunt in montem Ephraim. Cumque venissent usque ad domum Michae, 14dixerunt quinque viri, qui prius missi fuerant ad considerandam terram Lais, fratribus suis: " Nostis quod in domibus istis sit ephod et theraphim et sculptile atque conflatile? Videte quid vobis placeat, ut faciatis ". 15Et, cum paululum declinassent, ingressi sunt domum adulescentis Levitae, domum Michae, salutaveruntque eum verbis pacificis. 16Sescenti autem viri, ita ut erant armati, stabant ante ostium. 17At illi, qui ingressi fuerant domum iuvenis, sculptile et ephod et theraphim atque conflatile tulerunt; et sacerdos stabat ante ostium et sescenti viri armati. 18Tulerunt igitur, qui intraverant domum, sculptile, ephod et theraphim atque conflatile. Quibus dixit sacerdos: " Quid facitis? ". 19Cui responderunt: " Tace et pone digitum super os tuum venique nobiscum, ut habeamus te patrem et sacerdotem. Quid tibi melius est, ut sis sacerdos in domo unius viri, an in una tribu et familia in Israel? ". 20Et gavisus est sacerdos tulitque ephod et theraphim ac sculptile et profectus est in medio populi. 21Qui cum pergerent et ante se ire fecissent parvulos et iumenta et omne, quod erat pretiosum, 22iamque a domo Michae essent procul, viri, qui habitabant in aedibus prope domum Michae, convocati secuti sunt filios Dan 23et post tergum clamare coeperunt. Qui cum respexissent, dixerunt ad Micham: " Quid tibi vis? Cur concurritis? ". 24Qui respondit: " Deos meos, quos mihi feci, tulistis, et sacerdotem et omnia, quae habeo, et dicitis: "Quid tibi est?" ". 25Dixeruntque ei filii Dan: " Cave, ne ultra loquaris ad nos, et irruant in te viri animo concitati, et ipse cum omni domo tua pereas ". 26Et sic, coepto itinere, perrexerunt. Videns autem Michas quod fortiores se essent, reversus est in domum suam. 27Sescenti autem viri tulerunt, quod Michas fecerat, et sacerdotem eius veneruntque in Lais ad populum quiescentem atque securum et percusserunt eos in ore gladii urbemque incendio tradiderunt, 28nullo penitus ferente praesidium, eo quod procul habitarent a Sidone neque cum Syria haberent quidquam societatis ac negotii. Erat autem civitas sita in regione Rohob; quam rursum exstruentes habitaverunt in ea, 29vocato nomine civitatis Dan iuxta vocabulum patris sui, quem genuerat Israel, quae prius Lais dicebatur. 30Posueruntque sibi sculptile; et Ionathan filius Gersam filii Moysi ac filii eius sacerdotes erant in tribu Dan usque ad diem captivitatis terrae; 31mansitque apud eos idolum Michae omni tempore, quo fuit domus Dei in Silo.

will be added

X\