Iosue 9

1Quibus auditis, cuncti reges, qui trans Iordanem versabantur in montanis et in Sephela, in omni litore maris Magni, hi quoque, qui habitabant usque ad Libanum, Hetthaeus et Amorraeus, Chananaeus, Pherezaeus et Hevaeus et Iebusaeus 2congregati sunt pariter, ut pugnarent contra Iosue et Israel uno animo eademque sententia. 3At hi, qui habitabant in Gabaon, audientes cuncta, quae fecerat Iosue Iericho et Hai, 4et callide cogitantes tulerunt sibi cibaria, saccos veteres asinis imponentes et utres vinarios vetustos, scissos atque consutos, 5calceamentaque perantiqua, quae ad indicium vetustatis pittaciis consuta erant, induti veteribus vestimentis; panes quoque, quos portabant ob viaticum, duri erant et in frusta comminuti. 6Perrexeruntque ad Iosue, qui tunc morabatur in castris Galgalae, et dixerunt ei atque omni simul Israeli: " De terra longinqua venimus pactum vobiscum facere cupientes ". Responderuntque viri Israel ad Hevaeos atque dixerunt: 7" Ne forte in medio nostri habitetis, et non possimus foedus inire vobiscum ". 8At illi ad Iosue: " Servi, inquiunt, tui sumus ". Quibus Iosue ait: " Quinam estis et unde venistis? ". 9Responderunt: " De terra longinqua valde venerunt servi tui in nomine Domini Dei tui; audivimus enim famam potentiae eius, cuncta, quae fecit in Aegypto 10et duobus Amorraeorum regibus trans Iordanem, Sehon regi Hesebon et Og regi Basan, qui erat in Astharoth. 11Dixeruntque nobis seniores et omnes habitatores terrae nostrae: "Tollite in manibus cibaria in viam et occurrite eis ac dicite: Servi vestri sumus; foedus inite nobiscum". 12En panes: quando egressi sumus de domibus nostris, ut veniremus ad vos, calidos sumpsimus; nunc sicci facti sunt et vetustate nimia comminuti. 13Utres vini novos implevimus, nunc rupti sunt et soluti; vestes et calceamenta, quibus induimur et quae habemus in pedibus, ob longitudinem largioris viae trita sunt et paene consumpta ". 14Susceperunt igitur viri de cibariis eorum et os Domini non interrogaverunt. 15Fecitque Iosue cum eis pacem et, inito foedere, pollicitus est quod viverent; principes quoque coetus iuraverunt eis. 16Post dies autem tres initi foederis, audierunt quod in vicino et inter eos habitarent. 17Moveruntque castra filii Israel et venerunt ad civitates eorum die tertio, quarum haec vocabula sunt: Gabaon et Cephira et Beroth et Cariathiarim; 18et non percusserunt eos filii Israel, eo quod iurassent eis principes coetus in nomine Domini, Dei Israel. Murmuravit itaque omnis coetus contra principes, 19qui responderunt eis: "Iuravimus illis in nomine Domini, Dei Israel, et idcirco non possumus eos contingere. 20Sed hoc faciemus eis: reserventur quidem, ut vivant, ne contra nos ira Domini concitetur, si peieraverimus; 21sed sic vivant, ut in usus universae multitudinis ligna caedant aquasque comportent ". Quibus haec loquentibus, 22vocavit Gabaonitas Iosue et dixit eis: " Cur nos decipere fraude voluistis, ut diceretis: "Procul valde habitamus a vobis", cum in medio nostri sitis? 23Itaque sub maledictione eritis, et non deficiet de stirpe vestra servus ligna caedens aquasque comportans in domum Dei mei". 24Qui responderunt: " Nuntiatum est nobis servis tuis, quod mandasset Dominus Deus tuus Moysi servo suo, ut traderet vobis omnem terram et disperderet cunctos habitatores eius; timuimus igitur valde pro animabus nostris, vestro terrore compulsi, et hoc consilium inivimus. 25Nunc autem in manu tua sumus: quod tibi bonum et rectum videtur, fac nobis ". 26Fecit ergo Iosue, ut dixerat, et liberavit eos de manu filiorum Israel, ut non occiderentur. 27Decrevitque in illo die esse eos in ministerium cuncti populi et altaris Domini caedentes ligna et aquas comportantes usque in praesens tempus pro loco, quem Dominus elegisset.

will be added

X\