Iosue 13

1Iosue senex provectaeque aetatis erat, et dixit Dominus ad eum: " Senuisti et longaevus es; terraque latissima adhuc superest, quae necdum occupata est. 2Omnis videlicet Galilaea, regio Philisthim et universa Gesuri, 3a fluvio Sihor, qui est ad orientem Aegypti, usque ad terminos Accaron contra aquilonem, terra Chananaea, quae in quinque principes Philisthim dividitur, Gazaeos et Azotios, Ascalonitas, Getthaeos et Accaronitas ac Hevaei 4meridie; et omnis terra Chanaan de Ara Sidoniorum usque Apheca et terminos Amorraei; 5et terra Gibliorum et omnis Libanus in oriente a Baalgad sub monte Hermon usque ad introitum Emath, 6omnes, qui habitant in monte a Libano usque ad Maserephoth in occidente, universi Sidonii. Ego sum qui delebo eos a facie filiorum Israel. Sorte tantum distribue terram Israel in hereditatem, sicut praecepi tibi. 7Et nunc divide terram hanc in possessionem novem tribubus et dimidiae tribui Manasse ". 8Cum qua Ruben et Gad possederunt terram, quam tradidit eis Moyses famulus Domini trans fluenta Iordanis ad orientalem plagam: 9ab Aroer, quae sita est in ripa torrentis Arnon, et civitate in vallis medio, universaque campestria Medaba usque Dibon; 10et cunctas civitates Sehon regis Amorraei, qui regnavit in Hesebon, usque ad terminos filiorum Ammon; 11et Galaad ac terminos Gesuri et Maachathi omnemque montem Hermon et universam Basan usque Salcha, 12omne regnum Og in Basan, qui regnavit in Astharoth et Edrai — ipse fuit de reliquiis Raphaim C; percussitque eos Moyses atque delevit. 13Non autem disperdiderunt filii Israel Gesuri et Maachathi, et habitaverunt in medio Israel usque in praesentem diem. 14Tribui tantum Levi non dedit possessionem, sed sacrificia Domini, Dei Israel: ipsa est eius hereditas, sicut locutus est illi. 15Dedit ergo Moyses possessionem tribui filiorum Ruben iuxta cognationes suas. 16Fuitque terminus eorum ab Aroer, quae sita est in ripa torrentis Arnon, et a civitate in valle eiusdem torrentis media, et universa planities usque Medaba, 17Hesebon cunctaque oppida eius, quae sunt in campestribus: Dibon et Bamothbaal et Bethbaalmeon 18et Iasa et Cademoth et Mephaath, 19Cariathaim et Sabama et Serethsahar in monte convallis, 20Bethphegor et declivia Phasga et Bethiesimoth 21et omnes urbes campestres universumque regnum Sehon regis Amorraei, qui regnavit in Hesebon, quem percussit Moyses, ipsum et principes Madian, Evi et Recem et Sur et Hur et Rebe, duces Sehon habitatores terrae. 22Et Balaam filium Beor hariolum occiderunt filii Israel gladio cum ceteris interfectis. 23Factusque est terminus filiorum Ruben Iordanis fluvius. Haec est possessio Rubenitarum per cognationes suas, urbes et viculi earum. 24Deditque Moyses tribui Gad, filiis Gad, per cognationes suas possessionem, cuius hic est 25terminus: Iazer et omnes civitates Galaad dimidiaque pars terrae filiorum Ammon usque ad Aroer, quae est contra Rabba; 26et ab Hesebon usque Ramothmaspha et Betonim et a Mahanaim usque ad terminos Lodabar, 27in valle quoque Betharan et Bethnemra et Succoth et Saphon, reliqua pars regni Sehon regis Hesebon; Iordanis et terminus usque ad extremam partem maris Chenereth trans Iordanem ad orientalem plagam. 28Haec est possessio filiorum Gad per familias suas, civitates et villae earum. 29Dedit Moyses et dimidiae tribui filiorum Manasse, iuxta cognationes suas possessionem: 30Manasse, a Mahanaim universam Basan, cunctum regnum Og regis Basan omnesque vicos Iair, qui sunt in Basan, sexaginta oppida; 31et dimidiam partem Galaad et Astharoth et Edrai, urbes regni Og in Basan, filiis Machir filii Manasse, dimidiae parti filiorum Machir, iuxta cognationes suas. 32Hanc possessionem divisit Moyses in campestribus Moab trans Iordanem contra Iericho ad orientalem plagam. 33Tribui autem Levi non dedit possessionem, quoniam Dominus, Deus Israel, ipse est possessio eius, ut locutus est illi.

will be added

X\