Iosue 12

1Hi sunt reges, quos percusserunt filii Israel et possederunt terram eorum trans Iordanem ad solis ortum, a torrente Arnon usque ad montem Hermon et omnem orientalem plagam Arabae. 2Sehon rex Amorraeorum, qui habitavit in Hesebon, dominatus est ab Aroer, quae sita est super ripam torrentis Arnon, et a media parte vallis et in dimidia parte Galaad usque ad torrentem Iaboc, qui est terminus filiorum Ammon; 3et in Araba usque ad mare Chenereth in oriente et usque ad mare Arabae, quod est mare Salsissimum, ad orientalem plagam in via, quae ducit Bethiesimoth, et in australi parte, quae iacet ad radices Phasga. 4Terminus Og regis Basan de reliquiis Raphaim, qui habitavit in Astharoth et in Edrai, 5et dominatus est in monte Hermon et in Salcha atque in universa Basan usque ad terminos Gesuri et Maachathi et in dimidia parte Galaad usque ad terminos Sehon regis Hesebon. 6Moyses famulus Domini et filii Israel percusserunt eos; tradiditque terram eorum Moyses in possessionem Rubenitis et Gaditis et dimidiae tribui Manasse. 7Hi sunt reges terrae, quos percussit Iosue et filii Israel trans Iordanem ad occidentalem plagam, a Baalgad in campo Libani usque ad montem Calvum, qui ascendit in Seir; tradiditque eam Iosue in possessionem tribubus Israel, singulis partes suas, 8tam in montanis quam in Sephela, in Araba et in declivibus et in solitudine ac in Nageb; Hetthaeus fuit et Amorraeus, Chananaeus et Pherezaeus, Hevaeus et Iebusaeus: 9rex Iericho unus, rex Hai, quae est ex latere Bethel, unus, 10rex Ierusalem unus, rex Hebron unus, 11rex Ierimoth unus, rex Lachis unus, 12rex Eglon unus, rex Gazer unus, 13rex Dabir unus, rex Gader unus, 14rex Horma unus, rex Arad unus, 15rex Lobna unus, rex Odollam unus, 16rex Maceda unus, rex Bethel unus, 17rex Thapphua unus, rex Opher unus, 18rex Aphec unus, rex Saron unus, 19rex Madon unus, rex Asor unus, 20rex Semeron unus, rex Achsaph unus, 21rex Thanach unus, rex Mageddo unus, 22rex Cedes unus, rex Iecnaam Carmeli unus, 23rex Dor et provinciae Dor unus, rex gentium Galgal unus, 24rex Thersa unus: omnes reges triginta unus.

will be added

X\