Ionae 4

1Et afflictus est Ionas afflictione magna et iratus est; 2et oravit ad Dominum et dixit: " Obsecro, Domine, numquid non hoc est verbum meum, cum adhuc essem in terra mea? Propter hoc praeoccupavi ut fugerem in Tharsis. Sciebam enim quia tu Deus clemens et misericors es, longanimis et multae miserationis et ignoscens super malitia. 3Et nunc, Domine, tolle, quaeso, animam meam a me, quia melior est mihi mors quam vita". 4Et dixit Dominus: " Putasne bene irasceris tu? ". 5Et egressus est Ionas de civitate et sedit contra orientem civitatis et fecit sibimet umbraculum ibi et sedebat subter illud in umbra, donec videret quid accideret in civitate. 6Et praeparavit Dominus Deus hederam, et ascendit super Ionam, ut esset umbra super caput eius et protegeret eum ab afflictione sua. Et laetatus est Ionas super hedera laetitia magna. 7Et paravit Deus vermem, cum surgeret aurora in crastinum, et percussit hederam, quae exaruit. 8Et, cum ortus fuisset sol, praecepit Deus vento orientali calido; et percussit sol super caput Ionae, et elanguit; et petivit animae suae, ut moreretur, et dixit: " Melius est mihi mori quam vivere " 9Et dixit Deus ad Ionam: " Putasne bene irasceris tu super hedera? ". Et dixit: " Bene irascor ego usque ad mortem ". 10Et dixit Dominus: " Tu doles super hederam, in qua non laborasti neque fecisti, ut cresceret, quae sub una nocte nata est et sub una nocte periit. 11Et ego non parcam Nineve civitati magnae, in qua sunt plus quam centum viginti milia hominum, qui nesciunt quid sit inter dexteram et sinistram suam, et iumenta multa? ".

will be added

X\