Ioannem 9

1Et praeteriens vidit hominem caecum a nativitate. 2Et interro gaverunt eum discipuli sui dicentes: “ Rabbi, quis peccavit, hic aut parentes eius, ut caecus nasceretur? ”. 3Respondit Iesus: “ Neque hic peccavit neque parentes eius, sed ut manifestentur opera Dei in illo. 4Nos oportet operari opera eius, qui misit me, donec dies est; venit nox, quando nemo potest operari. 5Quamdiu in mundo sum, lux sum mundi ”. 6Haec cum dixisset, exspuit in terram et fecit lutum ex sputo et linivit lutum super oculos eius 7et dixit ei: “ Vade, lava in natatoria Siloae! ” — quod interpretatur Missus C. Abiit ergo et lavit et venit videns. 8Itaque vicini et, qui videbant eum prius quia mendicus erat, dicebant: “ Nonne hic est, qui sedebat et mendicabat? ”; 9alii dicebant: “ Hic est! ”; alii dicebant: “ Nequaquam, sed similis est eius! ”. Ille dicebat: “ Ego sum! ”. 10Dicebant ergo ei: “ Quomodo igitur aperti sunt oculi tibi? ”. 11Respondit ille: “ Homo, qui dicitur Iesus, lutum fecit et unxit oculos meos et dixit mihi: “Vade ad Siloam et lava! “. Abii ergo et lavi et vidi ”. 12Et dixerunt ei: “ Ubi est ille? ”. Ait: “ Nescio ”. 13Adducunt eum ad pharisaeos, qui caecus fuerat. 14Erat autem sabbatum, in qua die lutum fecit Iesus et aperuit oculos eius. 15Iterum ergo interrogabant et eum pharisaei quomodo vidisset. Ille autem dixit eis: “ Lutum posuit super oculos meos, et lavi et video ”. 16Dicebant ergo ex pharisaeis quidam: “ Non est hic homo a Deo, quia sabbatum non custodit! ”; alii autem dicebant: “ Quomodo potest homo peccator haec signa facere? ”. Et schisma erat in eis. 17Dicunt ergo caeco iterum: “ Tu quid dicis de eo quia aperuit oculos tuos? ”. Ille autem dixit: “ Propheta est! ”. 18Non crediderunt ergo Iudaei de illo quia caecus fuisset et vidisset, donec vocaverunt parentes eius, qui viderat. 19Et interrogaverunt eos dicentes: “ Hic est filius vester, quem vos dicitis quia caecus natus est? Quomodo ergo nunc videt? ”. 20Responderunt ergo parentes eius et dixerunt: “ Scimus quia hic est filius noster et quia caecus natus est. 21Quomodo autem nunc videat nescimus, aut quis eius aperuit oculos nos nescimus; ipsum interrogate. Aetatem habet; ipse de se loquetur! ”. 22Haec dixerunt parentes eius, quia timebant Iudaeos; iam enim conspiraverant Iudaei, ut, si quis eum confiteretur Christum, extra synagogam fieret. 23Propterea parentes eius dixerunt: “ Aetatem habet; ipsum interrogate! ”. 24Vocaverunt ergo rursum hominem, qui fuerat caecus, et dixerunt ei: “ Da gloriam Deo! Nos scimus quia hic homo peccator est ”. 25Respondit ergo ille: “ Si peccator est nescio; unum scio quia, caecus cum essem, modo video ”. 26Dixerunt ergo illi: “ Quid fecit tibi? Quomodo aperuit oculos tuos? ”. 27Respondit eis: “ Dixi vobis iam, et non audistis; quid iterum vultis audire? Numquid et vos vultis discipuli eius fieri? ”. 28Et maledixerunt ei et dixerunt: “ Tu discipulus illius es, nos autem Moysis discipuli sumus. 29Nos scimus quia Moysi locutus est Deus; hunc autem nescimus unde sit ”. 30Respondit homo et dixit eis: “ In hoc enim mirabile est, quia vos nescitis unde sit, et aperuit meos oculos! 31Scimus quia peccatores Deus non audit; sed, si quis Dei cultor est et voluntatem eius facit, hunc exaudit. 32A saeculo non est auditum quia aperuit quis oculos caeci nati; 33nisi esset hic a Deo, non poterat facere quidquam ”. 34Responderunt et dixerunt ei: “ In peccatis tu natus es totus et tu doces nos? ”. Et eiecerunt eum foras. 35Audivit Iesus quia eiecerunt eum foras et, cum invenisset eum, dixit ei: “ Tu credis in Filium hominis? ”. 36Respondit ille et dixit: “ Et quis est, Domine, ut credam in eum? ”. 37Dixit ei Iesus: “ Et vidisti eum; et, qui loquitur tecum, ipse est ”. 38At ille ait: “ Credo, Domine! ”; et adoravit eum. 39Et dixit Iesus: “ In iudicium ego in hunc mundum veni, ut, qui non vident, videant, et, qui vident, caeci fiant ”. 40Audierunt haec ex pharisaeis, qui cum ipso erant, et dixerunt ei: “ Numquid et nos caeci sumus? ”. 41Dixit eis Iesus: “ Si caeci essetis, non haberetis peccatum. Nunc vero dicitis: “Videmus!”; peccatum vestrum manet ”.

will be added

X\