Ioannem 7

1Et post haec ambulabat Iesus in Galilaeam; non enim volebat in Iudaeam ambulare, quia quaerebant eum Iudaei interficere. 2Erat autem in proximo dies festus Iudaeorum, Scenopegia. 3Dixerunt ergo ad eum fratres eius: “ Transi hinc et vade in Iudaeam, ut et discipuli tui videant opera tua, quae facis. 4Nemo quippe in occulto quid facit et quaerit ipse in palam esse. Si haec facis, manifesta teipsum mundo ”. 5Neque enim fratres eius credebant in eum. 6Dicit ergo eis Iesus: “ Tempus meum nondum adest, tempus autem vestrum semer est paratum. 7Non potest mundus odisse vos; me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo, quia opera eius mala sunt. 8Vos ascendite ad diem festum; ego non ascendo ad diem festum istum, quia meum tempus nondum impletum est ”. 9Haec autem cum dixisset, ipse mansit in Galilaea. 10Ut autem ascenderunt fratres eius ad diem festum, tunc et ipse ascendit, non manifeste sed quasi in occulto. 11Iudaei ergo quaerebant eum in die festo et dicebant: “ Ubi est ille? ”. 12Et murmur multus de eo erat in turba. Alii quidem dicebant: “ Bonus est! ”; alii autem dicebant: “ Non, sed seducit turbam! ”. 13Nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Iudaeorum. 14Iam autem die festo mediante, ascendit Iesus in templum et docebat. 15Mirabantur ergo Iudaei dicentes: “ Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit? ”. 16Respondit ergo eis Iesus et dixit: “ Mea doctrina non est mea sed eius, qui misit me. 17Si quis voluerit voluntatem eius facere, cognoscet de doctrina utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar. 18Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quaerit; qui autem quaerit gloriam eius, qui misit illum, hic verax est, et iniustitia in illo non est. 19Nonne Moyses dedit vobis legem? Et nemo ex vobis facit legem. Quid me quaeritis interficere? ”. 20Respondit turba: “ Daemonium habes! Quis te quaerit interficere? ”. 21Respondit Iesus et dixit eis: “ Unum opus feci, et omnes miramini. 22Propterea Moyses dedit vobis circumcisionem — non quia ex Moyse est sed ex patribus — et in sabbato circumciditis hominem. 23Si circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysis, mihi indignamini, quia totum hominem sanum feci in sabbato? 24Nolite iudicare secundum faciem, sed iustum iudicium iudicate ”. 25Dicebant ergo quidam ex Hierosolymitis: “ Nonne hic est, quem quaerunt interficere? 26Et ecce palam loquitur, et nihil ei dicunt. Numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus? 27Sed hunc scimus unde sit, Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit ”. 28Clamavit ergo docens in templo Iesus et dicens: “ Et me scitis et unde sim scitis. Et a meipso non veni, sed est verus, qui misit me, quem vos non scitis. 29Ego scio eum, quia ab ipso sum, et ipse me misit ”. 30Quaerebant ergo eum apprehendere, et nemo misit in illum manus, quia nondum venerat hora eius. 31De turba autem multi crediderunt in eum et dicebant: “ Christus cum venerit, numquid plura signa faciet quam quae hic fecit? ”. 32Audierunt pharisaei turbam murmurantem de illo haec et miserunt pontifices et pharisaei ministros, ut apprehenderent eum. 33Dixit ergo Iesus: “ Adhuc modicum tempus vobiscum sum et vado ad eum, qui misit me. 34Quaeretis me et non invenietis; et ubi sum ego, vos non potestis venire ”. 35Dixerunt ergo Iudaei ad seipsos: “ Quo hic iturus est, quia nos non inveniemus eum? Numquid in dispersionem Graecorum iturus est et docturus Graecos? 36Quis est hic sermo, quem dixit: “Quaeretis me et non invenietis” et: “Ubi sum ego, vos non potestis venire”? ”. 37In novissimo autem die magno festivitatis stabat Iesus et clamavit dicens: “ Si quis sitit, veniat ad me et bibat, 38qui credit in me. Sicut dixit Scriptura, flumina de ventre eius fluent aquae vivae ”. 39Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant qui crediderant in eum. Nondum enim erat Spiritus, quia Iesus nondum fuerat glorificatus. 40Ex illa ergo turba, cum audissent hos sermones, dicebant: “ Hic est vere propheta! ”; 41alii dicebant: “ Hic est Christus! ”; quidam autem dicebant: “ Numquid a Galilaea Christus venit? 42Nonne Scriptura dixit: “Ex semine David et de Bethlehem castello, ubi erat David, venit Christus”? ”. 43Dissensio itaque facta est in turba propter eum. 44Quidam autem ex ipsis volebant apprehendere eum, sed nemo misit super illum manus. 45Venerunt ergo ministri ad pontifices et pharisaeos; et dixerunt eis illi: “ Quare non adduxistis eum? ”. 46Responderunt ministri: “ Numquam sic locutus est homo ”. 47Responderunt ergo eis pharisaei: “ Numquid et vos seducti estis? 48Numquid aliquis ex principibus credidit in eum aut ex pharisaeis? 49Sed turba haec, quae non novit legem, maledicti sunt! ”. 50Dicit Nicodemus ad eos, ille qui venit ad eum antea, qui unus erat ex ipsis: 51“ Numquid lex nostra iudicat hominem, nisi audierit ab ipso prius et cognoverit quid faciat? ”. 52Responderunt et dixerunt ei: “ Numquid et tu ex Galilaea es? Scrutare et vide quia propheta a Galilaea non surgit! ”. 53Et reversi sunt unusquisque in domum suam.

will be added

X\