Ioannem 5

1Post haec erat dies festus Iu daeorum, et ascendit Iesus Hie rosolymam. 2Est autem Hierosolymis, super Probatica, piscina, quae cognominatur Hebraice Bethsatha, quinque porticus habens. 3In his iacebat multitudo languentium, caecorum, claudorum, aridorum. 4Erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in infirmitate sua. (5) 6Hunc cum vidisset Iesus iacentem, et cognovisset quia multum iam tempus habet, dicit ei: “ Vis sanus fieri? ”. 7Respondit ei languidus: “ Domine, hominem non habeo, ut, cum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam; dum autem venio ego, alius ante me descendit ”. 8Dicit ei Iesus: “ Surge, tolle grabatum tuum et ambula ”. 9Et statim sanus factus est homo et sustulit grabatum suum et ambulabat. Erat autem sabbatum in illo die. 10Dicebant ergo Iudaei illi, qui sanatus fuerat: “ Sabbatum est, et non licet tibi tollere grabatum tuum ”. 11Ille autem respondit eis: “ Qui me fecit sanum, ille mihi dixit: “Tolle grabatum tuum et ambula” ”. 12Interrogaverunt eum: “ Quis est ille homo, qui dixit tibi: “Tolle et ambula”? ”. 13Is autem, qui sanus fuerat effectus, nesciebat quis esset; Iesus enim declinavit a turba constituta in loco. 14Postea invenit eum Iesus in templo et dixit illi: “ Ecce sanus factus es; iam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat ”. 15Abiit ille homo et nuntiavit Iudaeis quia Iesus esset, qui fecit eum sanum. 16Et propterea persequebantur Iudaei Iesum, quia haec faciebat in sabbato. 17Iesus autem respondit eis: “ Pater meus usque modo operatur, et ego operor ”. 18Propterea ergo magis quaerebant eum Iudaei interficere, quia non solum solvebat sabbatum, sed et Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo. 19Respondit itaque Iesus et dixit eis: “ Amen, amen dico vobis: Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem; quaecumque enim ille faciat, haec et Filius similiter facit. 20Pater enim diligit Filium et omnia demonstrat ei, quae ipse facit, et maiora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini. 21Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius, quos vult, vivificat. 22Neque enim Pater iudicat quemquam, sed iudicium omne dedit Filio, 23ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem. Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum. 24Amen, amen dico vobis: Qui verbum meum audit et credit ei, qui misit me, habet vitam aeternam et in iudicium non venit, sed transiit a morte in vitam. 25Amen, amen dico vobis: Venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei et, qui audierint, vivent. 26Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso; 27et potestatem dedit ei iudicium facere, quia Filius hominis est. 28Nolite mirari hoc, quia venit hora, in qua omnes, qui in monumentis sunt, audient vocem eius; 29et procedent, qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae, qui vero mala egerunt, in resurrectionem iudicii. 30Non possum ego a meipso facere quidquam; sicut audio, iudico, et iudicium meum iustum est, quia non quaero voluntatem meam, sed voluntatem eius, qui misit me. 31Si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum non est verum; 32alius est, qui testimonium perhibet de me, et scio quia verum est testimonium, quod perhibet de me. 33Vos misistis ad Ioannem, et testimonium perhibuit veritati; 34ego autem non ab homine testimonium accipio, sed haec dico, ut vos salvi sitis. 35Ille erat lucerna ardens et lucens; vos autem voluistis exsultare ad horam in luce eius. 36Ego autem habeo testimonium maius Ioanne; opera enim, quae dedit mihi Pater, ut perficiam ea, ipsa opera, quae ego facio, testimonium perhibent de me, quia Pater me misit; 37et, qui misit me, Pater, ipse testimonium perhibuit de me. Neque vocem eius umquam audistis neque speciem eius vidistis; 38et verbum eius non habetis in vobis manens, quia, quem misit ille, huic vos non creditis. 39Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere; et illae sunt, quae testimonium perhibent de me. 40Et non vultis venire ad me, ut vitam habeatis. 41Gloriam ab hominibus non accipio, 42sed cognovi vos, quia dilectionem Dei non habetis in vobis. 43Ego veni in nomine Patris mei, et non accipitis me; si alius venerit in nomine suo, illum accipietis. 44Quomodo potestis vos credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam, quae a solo est Deo, non quaeritis? 45Nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem; est qui accuset vos: Moyses, in quo vos speratis. 46Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi; de me enim ille scripsit. 47Si autem illius litteris non creditis, quomodo meis verbis credetis? ”.

will be added

X\