Ioannem 4

1Ut ergo cognovit Iesus quia audierunt pharisaei quia Iesus plures discipulos facit et baptizat quam Ioannes 2— quamquam Iesus ipse non baptizaret sed discipuli eius — 3reliquit Iudaeam et abiit iterum in Galilaeam. 4Oportebat autem eum transire per Samariam. 5Venit ergo in civitatem Samariae, quae dicitur Sichar, iuxta praedium, quod dedit Iacob Ioseph filio suo; 6erat autem ibi fons Iacob. Iesus ergo fatigatus ex itinere sedebat sic super fontem; hora erat quasi sexta. 7Venit mulier de Samaria haurire aquam. Dicit ei Iesus: “ Da mihi bibere ”; 8discipuli enim eius abierant in civitatem, ut cibos emerent. 9Dicit ergo ei mulier illa Samaritana: “ Quomodo tu, Iudaeus cum sis, bibere a me poscis, quae sum mulier Samaritana? ”. Non enim coutuntur Iudaei Samaritanis. 10Respondit Iesus et dixit ei: “ Si scires donum Dei, et quis est, qui dicit tibi: “Da mihi bibere”, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam ”. 11Dicit ei mulier: “ Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est; unde ergo habes aquam vivam? 12Numquid tu maior es patre nostro Iacob, qui dedit nobis puteum, et ipse ex eo bibit et filii eius et pecora eius? ”. 13Respondit Iesus et dixit ei: “ Omnis, qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum; 14qui autem biberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum; sed aqua, quam dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam ”. 15Dicit ad eum mulier: “ Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam neque veniam huc haurire ”. 16Dicit ei: “ Vade, voca virum tuum et veni huc ”. 17Respondit mulier et dixit ei: “ Non habeo virum ”. Dicit ei Iesus: “ Bene dixisti: “Non habeo virum”; 18quinque enim viros habuisti, et nunc, quem habes, non est tuus vir. Hoc vere dixisti ”. 19Dicit ei mulier: “ Domine, video quia propheta es tu. 20Patres nostri in monte hoc adoraverunt, et vos dicitis quia in Hierosolymis est locus, ubi adorare oportet ”. 21Dicit ei Iesus: “ Crede mihi, mulier, quia venit hora, quando neque in monte hoc neque in Hierosolymis adorabitis Patrem. 22Vos adoratis, quod nescitis; nos adoramus, quod scimus, quia salus ex Iudaeis est. 23Sed venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in Spiritu et veritate; nam et Pater tales quaerit, qui adorent eum. 24Spiritus est Deus, et eos, qui adorant eum, in Spiritu et veritate oportet adorare ”. 25Dicit ei mulier: “ Scio quia Messias venit — qui dicitur Christus C; cum venerit ille, nobis annuntiabit omnia ”. 26Dicit ei Iesus: “ Ego sum, qui loquor tecum ”. 27Et continuo venerunt discipuli eius et mirabantur quia cum muliere loquebatur; nemo tamen dixit: “ Quid quaeris aut quid loqueris cum ea? ”. 28Reliquit ergo hydriam suam mulier et abiit in civitatem et dicit illis hominibus: 29“ Venite, videte hominem, qui dixit mihi omnia, quaecumque feci; numquid ipse est Christus? ”. 30Exierunt de civitate et veniebant ad eum. 31Interea rogabant eum discipuli dicentes: “ Rabbi, manduca ”. 32Ille autem dixit eis: “ Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis ”. 33Dicebant ergo discipuli ad invicem: “ Numquid aliquis attulit ei manducare? ”. 34Dicit eis Iesus: “ Meus cibus est, ut faciam voluntatem eius, qui misit me, et ut perficiam opus eius. 35Nonne vos dicitis: “Adhuc quattuor menses sunt, et messis venit”? Ecce dico vobis: Levate oculos vestros et videte regiones, quia albae sunt ad messem! Iam 36qui metit, mercedem accipit et congregat fructum in vitam aeternam, ut et qui seminat, simul gaudeat et qui metit. 37In hoc enim est verbum verum: Alius est qui seminat, et alius est qui metit. 38Ego misi vos metere, quod vos non laborastis; alii laboraverunt, et vos in laborem eorum introistis ”. 39Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum propter verbum mulieris testimonium perhibentis: “ Dixit mihi omnia, quaecumque feci! ”. 40Cum venissent ergo ad illum Samaritani, rogaverunt eum, ut apud ipsos maneret; et mansit ibi duos dies. 41Et multo plures crediderunt propter sermonem eius; 42et mulieri dicebant: “ Iam non propter tuam loquelam credimus; ipsi enim audivimus et scimus quia hic est vere Salvator mundi! ”. 43Post duos autem dies exiit inde in Galilaeam; 44ipse enim Iesus testimonium perhibuit, quia propheta in sua patria honorem non habet. 45Cum ergo venisset in Galilaeam, exceperunt eum Galilaei, cum omnia vidissent, quae fecerat Hierosolymis in die festo; et ipsi enim venerant in diem festum. 46Venit ergo iterum in Cana Galilaeae, ubi fecit aquam vinum. Et erat quidam regius, cuius filius infirmabatur Capharnaum; 47hic, cum audisset quia Iesus advenerit a Iudaea in Galilaeam, abiit ad eum et rogabat, ut descenderet et sanaret filium eius; incipiebat enim mori. 48Dixit ergo Iesus ad eum: “ Nisi signa et prodigia videritis, non credetis ”. 49Dicit ad eum regius: “ Domine, descende priusquam moriatur puer meus ”. 50Dicit ei Iesus: “ Vade. Filius tuus vivit ”. Credidit homo sermoni, quem dixit ei Iesus, et ibat. 51Iam autem eo descendente, servi eius occurrerunt ei dicentes quia puer eius vivit. 52Interrogabat ergo horam ab eis, in qua melius habuerit. Dixerunt ergo ei: “ Heri hora septima reliquit eum febris ”. 53Cognovit ergo pater quia illa hora erat, in qua dixit ei Iesus: “ Filius tuus vivit ”, et credidit ipse et domus eius tota. 54Hoc iterum secundum signum fecit Iesus, cum venisset a Iudaea in Galilaeam.

will be added

X\