Ioannem 20

1Prima autem sabbatorum Maria Magdalene venit ma ne, cum adhuc tenebrae essent, ad monumentum et videt lapidem sublatum a monumento. 2Currit ergo et venit ad Simonem Petrum et ad alium discipulum, quem amabat Iesus, et dicit eis: “ Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus, ubi posuerunt eum! ”. 3Exiit ergo Petrus et ille alius discipulus, et veniebant ad monumentum. 4Currebant autem duo simul, et ille alius discipulus praecucurrit citius Petro et venit primus ad monumentum; 5et cum se inclinasset, videt posita linteamina, non tamen introivit. 6Venit ergo et Simon Petrus sequens eum et introivit in monumentum; et videt linteamina posita 7et sudarium, quod fuerat super caput eius, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum. 8Tunc ergo introivit et alter discipulus, qui venerat primus ad monumentum, et vidit et credidit. 9Nondum enim sciebant Scripturam, quia oportet eum a mortuis resurgere. 10Abierunt ergo iterum ad semetipsos discipuli. 11Maria autem stabat ad monumentum foris plorans. Dum ergo fleret, inclinavit se in monumentum 12et videt duos angelos in albis sedentes, unum ad caput et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Iesu. 13Et dicunt ei illi: “ Mulier, quid ploras? ”. Dicit eis: “ Tulerunt Dominum meum, et nescio, ubi posuerunt eum ”. 14Haec cum dixisset, conversa est retrorsum et videt Iesum stantem; et non sciebat quia Iesus est. 15Dicit ei Iesus: “ Mulier, quid ploras? Quem quaeris? ”. Illa, existimans quia hortulanus esset, dicit ei: “ Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi, ubi posuisti eum, et ego eum tollam ”. 16Dicit ei Iesus: “ Maria! ”. Conversa illa dicit ei Hebraice: “ Rabbuni! ” — quod dicitur Magister C. 17Dicit ei Iesus: “ Iam noli me tenere, nondum enim ascendi ad Patrem; vade autem ad fratres meos et dic eis: Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, et Deum meum et Deum vestrum ”. 18Venit Maria Magdalene annuntians discipulis: “ Vidi Dominum! ”, et quia haec dixit ei. 19Cum esset ergo sero die illa prima sabbatorum, et fores essent clausae, ubi erant discipuli, propter metum Iudaeorum, venit Iesus et stetit in medio et dicit eis: “ Pax vobis! ”. 20Et hoc cum dixisset, ostendit eis manus et latus. Gavisi sunt ergo discipuli, viso Domino. 21Dixit ergo eis iterum: “ Pax vobis! Sicut misit me Pater, et ego mitto vos ”. 22Et cum hoc dixisset, insufflavit et dicit eis: “ Accipite Spiritum Sanctum. 23Quorum remiseritis peccata, remissa sunt eis; quorum retinueritis, retenta sunt ”. 24Thomas autem, unus ex Duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis, quando venit Iesus. 25Dicebant ergo ei alii discipuli: “ Vidimus Dominum! ”. Ille autem dixit eis: “ Nisi videro in manibus eius signum clavorum et mittam digitum meum in signum clavorum et mittam manum meam in latus eius, non credam ”. 26Et post dies octo iterum erant discipuli eius intus, et Thomas cum eis. Venit Iesus ianuis clausis et stetit in medio et dixit: “ Pax vobis! ”. 27Deinde dicit Thomae: “ Infer digitum tuum huc et vide manus meas et affer manum tuam et mitte in latus meum; et noli fieri incredulus sed fidelis! ”. 28Respondit Thomas et dixit ei: “ Dominus meus et Deus meus! ”. 29Dicit ei Iesus: “ Quia vidisti me, credidisti. Beati, qui non viderunt et crediderunt! ”. 30Multa quidem et alia signa fecit Iesus in conspectu discipulorum suorum, quae non sunt scripta in libro hoc; 31haec autem scripta sunt, ut credatis quia Iesus est Christus Filius Dei et ut credentes vitam habeatis in nomine eius.

will be added

X\