Ioannem 11

1Erat autem quidam lan guens Lazarus a Bethania, de castello Mariae et Marthae sororis eius. 2Maria autem erat, quae unxit Dominum unguento et extersit pedes eius capillis suis, cuius frater Lazarus infirmabatur. 3Miserunt ergo sorores ad eum dicentes: “ Domine, ecce, quem amas, infirmatur ”. 4Audiens autem Iesus dixit: “ Infirmitas haec non est ad mortem sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam ”. 5Diligebat autem Iesus Martham et sororem eius et Lazarum. 6Ut ergo audivit quia infirmabatur, tunc quidem mansit in loco, in quo erat, duobus diebus; 7deinde post hoc dicit discipulis: “ Eamus in Iudaeam iterum ”. 8Dicunt ei discipuli: “ Rabbi, nunc quaerebant te Iudaei lapidare, et iterum vadis illuc? ”. 9Respondit Iesus: “ Nonne duodecim horae sunt diei? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem huius mundi videt; 10si quis autem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo ”. 11Haec ait et post hoc dicit eis: “ Lazarus amicus noster dormit, sed vado, ut a somno exsuscitem eum ”. 12Dixerunt ergo ei discipuli: “ Domine, si dormit, salvus erit ”. 13Dixerat autem Iesus de morte eius, illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret. 14Tunc ergo dixit eis Iesus manifeste: “ Lazarus mortuus est, 15et gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi; sed eamus ad eum ”. 16Dixit ergo Thomas, qui dicitur Didymus, ad condiscipulos: “ Eamus et nos, ut moriamur cum eo! ”. 17Venit itaque Iesus et invenit eum quattuor dies iam in monumento habentem. 18Erat autem Bethania iuxta Hierosolymam quasi stadiis quindecim. 19Multi autem ex Iudaeis venerant ad Martham et Mariam, ut consolarentur eas de fratre. 20Martha ergo ut audivit quia Iesus venit, occurrit illi; Maria autem domi sedebat. 21Dixit ergo Martha ad Iesum: “ Domine, si fuisses hic, frater meus non esset mortuus! 22Sed et nunc scio quia, quaecumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus ”. 23Dicit illi Iesus: “ Resurget frater tuus ”. 24Dicit ei Martha: “ Scio quia resurget in resurrectione in novissimo die ”. 25Dixit ei Iesus: “ Ego sum resurrectio et vita. Qui credit in me, etsi mortuus fuerit, vivet; 26et omnis, qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum. Credis hoc? ”. 27Ait illi: “ Utique, Domine; ego credidi quia tu es Christus Filius Dei, qui in mundum venisti ”. 28Et cum haec dixisset, abiit et vocavit Mariam sororem suam silentio dicens: “ Magister adest et vocat te ”. 29Illa autem ut audivit, surrexit cito et venit ad eum; 30nondum enim venerat Iesus in castellum, sed erat adhuc in illo loco, ubi occurrerat ei Martha. 31Iudaei igitur, qui erant cum ea in domo et consolabantur eam, cum vidissent Mariam quia cito surrexit et exiit, secuti sunt eam putantes: “ Vadit ad monumentum, ut ploret ibi ”. 32Maria ergo, cum venisset ubi erat Iesus, videns eum cecidit ad pedes eius dicens ei: “ Domine, si fuisses hic, non esset mortuus frater meus! ”. 33Iesus ergo, ut vidit eam plorantem et Iudaeos, qui venerant cum ea, plorantes, fremuit spiritu et turbavit seipsum 34et dixit: “ Ubi posuistis eum? ”. Dicunt ei: “ Domine, veni et vide ”. 35Lacrimatus est Iesus. 36Dicebant ergo Iudaei: “ Ecce quomodo amabat eum! ”. 37Quidam autem dixerunt ex ipsis: “ Non poterat hic, qui aperuit oculos caeci, facere, ut et hic non moreretur? ”. 38Iesus ergo rursum fremens in semetipso, venit ad monumentum; erat autem spelunca, et lapis superpositus erat ei. 39Ait Iesus: “ Tollite lapidem! ”. Dicit ei Martha, soror eius, qui mortuus fuerat: “ Domine, iam foetet; quatriduanus enim est! ”. 40Dicit ei Iesus: “ Nonne dixi tibi quoniam, si credideris, videbis gloriam Dei? ”. 41Tulerunt ergo lapidem. Iesus autem, elevatis sursum oculis, dixit: “ Pater, gratias ago tibi quoniam audisti me. 42Ego autem sciebam quia semper me audis, sed propter populum, qui circumstat, dixi, ut credant quia tu me misisti ”. 43Et haec cum dixisset, voce magna clamavit: “ Lazare, veni foras! ”. 44Prodiit, qui fuerat mortuus, ligatus pedes et manus institis; et facies illius sudario erat ligata. Dicit Iesus eis: “ Solvite eum et sinite eum abire ”. 45Multi ergo ex Iudaeis, qui venerant ad Mariam et viderant, quae fecit, crediderunt in eum; 46quidam autem ex ipsis abierunt ad pharisaeos et dixerunt eis, quae fecit Iesus. 47Collegerunt ergo pontifices et pharisaei concilium et dicebant: “ Quid facimus, quia hic homo multa signa facit? 48Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani et tollent nostrum et locum et gentem! ”. 49Unus autem ex ipsis, Caiphas, cum esset pontifex anni illius, dixit eis: “ Vos nescitis quidquam 50nec cogitatis quia expedit vobis, ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat! ”. 51Hoc autem a semetipso non dixit; sed, cum esset pontifex anni illius, prophetavit quia Iesus moriturus erat pro gente 52et non tantum pro gente, sed et ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum. 53Ab illo ergo die cogitaverunt, ut interficerent eum. 54Iesus ergo iam non in palam ambulabat apud Iudaeos, sed abiit inde in regionem iuxta desertum, in civitatem, quae dicitur Ephraim, et ibi morabatur cum discipulis. 55Proximum autem erat Pascha Iudaeorum, et ascenderunt multi Hierosolymam de regione ante Pascha, ut sanctificarent seipsos. 56Quaerebant ergo Iesum et colloquebantur ad invicem in templo stantes: “ Quid videtur vobis? Numquid veniet ad diem festum? ”. 57Dederant autem pontifices et pharisaei mandatum, ut, si quis cognoverit, ubi sit, indicet, ut apprehendant eum.

will be added

X\