Ioannem 1

1In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. 2Hoc erat in principio apud Deum. 3Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, quod factum est; 4in ipso vita erat, et vita erat lux hominum, 5et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt. 6Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Ioannes; 7hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum. 8Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine. 9Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem, veniens in mundum. 10In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit. 11In propria venit, et sui eum non receperunt. 12Quotquot autem acceperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his, qui credunt in nomine eius, 13qui non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. 14Et Verbum caro factum est et habitavit in nobis; et vidimus gloriam eius, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis. 15Ioannes testimonium perhibet de ipso et clamat dicens: “ Hic erat, quem dixi: Qui post me venturus est, ante me factus est, quia prior me erat ”. 16Et de plenitudine eius nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia; 17quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per Iesum Christum facta est. 18Deum nemo vidit umquam; unigenitus Deus, qui est in sinum Patris, ipse enarravit. 19Et hoc est testimonium Ioannis, quando miserunt ad eum Iudaei ab Hierosolymis sacerdotes et Levitas, ut interrogarent eum: “ Tu quis es? ”. 20Et confessus est et non negavit; et confessus est: “ Non sum ego Christus ”. 21Et interrogaverunt eum: “ Quid ergo? Elias es tu? ”. Et dicit: “ Non sum ”. “ Propheta es tu? ”. Et respondit: “ Non ”. 22Dixerunt ergo ei: “ Quis es? Ut responsum demus his, qui miserunt nos. Quid dicis de teipso? ”. 23Ait: “ Ego vox clamantis in deserto: “Dirigite viam Domini”, sicut dixit Isaias propheta ”. 24Et qui missi fuerant, erant ex pharisaeis; 25et interrogaverunt eum et dixerunt ei: “ Quid ergo baptizas, si tu non es Christus neque Elias neque propheta? ”. 26Respondit eis Ioannes dicens: “ Ego baptizo in aqua; medius vestrum stat, quem vos non scitis, 27qui post me venturus est, cuius ego non sum dignus, ut solvam eius corrigiam calceamenti ”. 28Haec in Bethania facta sunt trans Iordanem, ubi erat Ioannes baptizans. 29Altera die videt Iesum venientem ad se et ait: “ Ecce agnus Dei, qui tollit peccatum mundi. 30Hic est, de quo dixi: Post me venit vir, qui ante me factus est, quia prior me erat. 31Et ego nesciebam eum, sed ut manifestetur Israel, propterea veni ego in aqua baptizans ”. 32Et testimonium perhibuit Ioannes dicens: “ Vidi Spiritum descendentem quasi columbam de caelo, et mansit super eum; 33et ego nesciebam eum, sed, qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: “Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu Sancto”. 34Et ego vidi et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei ”. 35Altera die iterum stabat Ioannes et ex discipulis eius duo, 36et respiciens Iesum ambulantem dicit: “ Ecce agnus Dei ”. 37Et audierunt eum duo discipuli loquentem et secuti sunt Iesum. 38Conversus autem Iesus et videns eos sequentes se dicit eis: “ Quid quaeritis? ”. Qui dixerunt ei: “ Rabbi — quod dicitur interpretatum Magister — ubi manes? ”. 39Dicit eis: “ Venite et videbitis ”. Venerunt ergo et viderunt, ubi maneret, et apud eum manserunt die illo; hora erat quasi decima. 40Erat Andreas, frater Simonis Petri, unus ex duobus, qui audierant ab Ioanne et secuti fuerant eum. 41Invenit hic primum fratrem suum Simonem et dicit ei: “ Invenimus Messiam ” — quod est interpretatum Christus C; 42adduxit eum ad Iesum. Intuitus eum Iesus dixit: “ Tu es Simon filius Ioannis; tu vocaberis Cephas ” — quod interpretatur Petrus C. 43In crastinum voluit exire in Galilaeam et invenit Philippum. Et dicit ei Iesus: “ Sequere me ”. 44Erat autem Philippus a Bethsaida, civitate Andreae et Petri. 45Invenit Philippus Nathanael et dicit ei: “ Quem scripsit Moyses in Lege et Prophetae invenimus, Iesum filium Ioseph a Nazareth ”. 46Et dixit ei Nathanael: “ A Nazareth potest aliquid boni esse? ”. Dicit ei Philippus: “ Veni et vide ”. 47Vidit Iesus Nathanael venientem ad se et dicit de eo: “ Ecce vere Israelita, in quo dolus non est ”. 48Dicit ei Nathanael: “ Unde me nosti? ”. Respondit Iesus et dixit ei: “ Priusquam te Philippus vocaret, cum esses sub ficu, vidi te ”. 49Respondit ei Nathanael: “ Rabbi, tu es Filius Dei, tu rex es Israel! ”. 50Respondit Iesus et dixit ei: “ Quia dixi tibi: Vidi te sub ficu, credis? Maiora his videbis ”. 51Et dicit ei: “ Amen, amen dico vobis: Videbitis caelum apertum et angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis ”.

will be added

X\