Ioel 3

1Et erit post haec: effundam spiritum meum super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae, senes vestri somnia somniabunt, et iuvenes vestri visiones videbunt; 2sed et super servos meos et ancillas in diebus illis effundam spiritum meum. 3Et dabo prodigia in caelo et in terra, sanguinem et ignem et columnas fumi; 4sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis. 5Et erit: omnis, qui invocaverit nomen Domini, salvus erit, quia in monte Sion et in Ierusalem erit salvatio, sicut dixit Dominus, et in residuis, quos Dominus vocaverit.

will be added

X\