Ioel 1

1Verbum Domini, quod factum est ad loel filium Phatuel. 2Audite hoc, senes, et auribus percipite, omnes habitatores terrae, si factum est istud in diebus vestris aut in diebus patrum vestrorum. 3Super hoc filiis vestris narrate, et filii vestri filiis suis, et filii eorum generationi alterae. 4Residuum erucae comedit locusta, et residuum locustae comedit bruchus, et residuum bruchi comedit gryllus. 5Expergiscimini, ebrii, et flete, et ululate, omnes, qui bibitis vinum, propter mustum, quoniam periit ab ore vestro. 6Gens enim ascendit super terram meam fortis et innumerabilis; dentes eius ut dentes leonis, et molares leaenae sunt ei. 7Posuit vineam meam in desertum et ficum meam in lignum confractum; nudans spoliavit eam et proiecit, albi facti sunt rami eius. 8Plange, quasi virgo accincta sacco super virum pubertatis suae. 9Periit oblatio et libatio de domo Domini; luxerunt sacerdotes ministri Domini. 10Depopulata est regio; luxit humus, quoniam devastatum est triticum, defecit mustum, elanguit oleum. 11Confundemini, agricolae, ululate, vinitores, super frumento et hordeo, quia periit messis agri. 12Vinea exaruit, et ficus elanguit, malogranatum et palma et malum et omnia ligna agri aruerunt, quia evanuit gaudium a filiis hominum. 13Accingite vos et plangite, sacerdotes; ululate, ministri altaris. Ingredimini, cubate in sacco, ministri Dei mei, quoniam interiit de domo Dei vestri oblatio et libatio. 14Sanctificate ieiunium, vocate coetum, congregate senes, omnes habitatores terrae in domum Dei vestri, et clamate ad Dominum: 15" Heu diei! Quia prope est dies Domini, et quasi vastitas a potente veniet. 16Numquid non coram oculis vestris alimenta perierunt, de domo Dei nostri laetitia et exsultatio?". 17Computruerunt semina subtus glebas suas, demolita sunt horrea, dissipatae sunt apothecae, eo quod exaruit triticum. 18Quid ingemuit animal, perterrita sunt armenta boum, quia non est pascua eis? Sed et greges pecorum disperierunt. 19Ad te, Domine, clamo, quia ignis comedit pascua deserti, et flamma succendit omnia ligna agri. 20Sed et bestiae agri suspirant ad te, quoniam exsiccati sunt fontes aquarum, et ignis devoravit pascua deserti.

will be added

X\