Iob 41

1Ecce spes eius frustrabitur eum, et aspectu eius praecipitabitur. 2Nemo tam audax, ut suscitet eum. Quis enim resistere potest vultui eius? 3Quis eum aggressus est et salvus fuit? Sub omni caelo quisnam? 4Non tacebo super membra eius et eloquar robur et gratiam struis. 5Quis revelabit faciem indumenti eius, et duplicia mandibulae eius quis intrabit? 6Portas vultus eius quis aperiet? Per gyrum dentium eius formido. 7Corpus illius quasi scuta fusilia, compactum sigillo siliceo: 8unum uni coniungitur, et ne spiraculum quidem incedit per ea; 9unum alteri adhaeret, et tenentes se nequaquam separantur. 10Sternutatio eius favillae ignis, et oculi eius ut palpebrae diluculi. 11De ore eius lampades procedunt, sicut scintillae ignis emittuntur. 12De naribus eius procedit fumus, sicut ollae succensae atque ferventis. 13Halitus eius prunas ardere facit, et flamma de ore eius egreditur. 14In collo eius morabitur fortitudo, et faciem eius praecedit angor. 15Palearia eius cohaerentia sibi compressa non moventur. 16Cor eius induratur tamquam lapis et duratur quasi mola inferior. 17Cum surrexerit, tremunt fortes et ab undis retrorsum convertuntur. 18Qui impegerit in eum, gladius eius non stabit nec hasta neque pilum neque thorax; 19reputat enim quasi paleas ferrum et quasi lignum putridum aes. 20Non fugat eum vir sagittarius, in stipulam versi sunt ei lapides fundae. 21Quasi stipulam aestimat fustem et deridet vibrantem acinacem. 22Sub ipso acumina testae, et sternit tribula super lutum. 23Fervescere facit quasi ollam profundum et mare ponit quasi vas unguentarium. 24Post se illuminat semitam, aestimatur abyssus quasi canescens. 25Non est super terram potestas, quae comparetur ei, qui factus est, ut nullum timeret. 26Omne sublime videt: ipse est rex super universos filios superbiae ".

will be added

X\